361. Quod duo illa, Voluntas et Intellectus, sint cuivis homini, et inter se distincta sicut amor et sapientia inter se, scitur et non scitur in Mundo; scitur ex communi perceptione, et non scitur ex cogitatione, et minus ex hac in descriptione: quis enim non ex communi perceptione scit, quod voluntas et intellectus sint duo distincta apud hominem; quisque enim id percipit dum audit, et quoque dicere potest alteri, "Hic bene vult, sed non bene intelligit; at hic bene intelligit, sed non bene vult; amo illum qui bene intelligit et bene vult, sed non amo illum qui bene intelligit et male vult:" at cum ille cogitat de voluntate et intellectu, non illa duo facit et distinguit, sed confundit; causa est quia cogitatio communicat cum visu corporis; ille adhuc minus comprehendit quod voluntas et intellectus duo distincta sint, cum scribit; causa est, quia tunc cogitatio communicat cum sensuali, quod est proprium hominis: inde est, quod quidam possint bene cogitare et loqui, sed usque non bene scribere; hoc commune est apud sexum foemininum. [2] Simile est cum rebus aliis multis. Quis non ex communi perceptione novit, quod homo qui bene vivit, salvetur, et qui male vivit condemnetur; tum quod homo qui bene vivit inter angelos veniat, et ibi videat, audiat, et loquatur sicut homo: ut et, quod illi conscientia sit, qui facit justum ex justo, ac rectum ex recto: at si recedit a communi perceptione, et submittit illa cogitationi, tunc non scit quid conscientia, nec quod anima possit videre, audire et loqui sicut homo, nec quod bonum vitae sit nisi quam dare pauperibus: ac si ex cogitatione scribis illa, confirmas illa per apparentias et fallacias, ac per verba soni et nullius rei: inde est, quod plures eruditi, qui multum cogitaverunt, et plus qui scripserunt, communem perceptionem apud se debilitaverint et obscuraverint, imo destruxerint; et quod simplices clarius videant, quid bonum et verum, quam qui credunt se super illos sapere. [3] Communis illa perceptio est ex influxu e Coelo, ac cadit in cogitationem usque ad visum, at cogitatio separata a communi perceptione cadit in imaginationem, ex visu et ex proprio. Quod ita sit, experiaris; dic alicui, qui in communi perceptione est, aliquod verum, et videbit; dic quod simus, vivamus et moveamur a Deo et in Deo, et videbit; dic quod Deus habitet in amore et in sapientia apud hominem, et videbit; dic porro, quod voluntas sit receptaculum amoris, et intellectus receptaculum sapientiae, et explica paulum, et videbit; dic quod Deus sit ipse Amor et ipsa Sapientia, et videbit; interroga quid conscientia, et dicet: at dic eadem alicui Erudito, qui non ex communi perceptione cogitaverat, sed ex principiis vel ex ideis captis per visum e mundo[;] is non videbit. Expende postea, quis sapientior.