366. III. Quod qualis vita est in principiis, talis sit in toto et in qualibet parte ejus. Hoc ut percipiatur, dicetur ubinam illa principia in Cerebris sunt, et quomodo derivantur. Ubinam illa principia in cerebris sunt, patet ex Anatomia; ex hac notum est, quod bina Cerebra sint, et quod illa continuentur a Capite in spinam dorsi; et quod illa consistant ex binis substantiis, quae vocantur substantia corticalis* et substantia medullaris; et quod substantia corticalis consistat ex innumerabilibus quasi** glandulis, et substantia medullaris ex innumerabilibus quasi fibris: nunc quia glandulae illae sunt capita fibrillarum, sunt etiam principia illarum; fibrae enim ex illis inchoant, et deinde procedunt, et successive se confasciant in nervos, ac confasciatae seu nervi factae descendunt ad organa sensoria in facie, et ad organa motoria in corpore, et formant illa: consule aliquem scientiae anatomicae peritum, et confirmaberis. [2] Substantia illa corticalis seu glandularis facit superficiem cerebri, tum superficiem corporum striatorum, ex quibus Medulla oblongata, et facit medium Cerebelli, et quoque medium Medullae spinalis: substantia autem medullaris seu fibrillaris ubivis inchoat et procedit exinde, et ex hac sunt nervi, ex quibus omnia corporis: quod ita sit, autopsia*** docet. Qui haec sciunt**** vel ex scientia anatomica, vel ex confirmatione ex illis qui in ea scientia sunt, possunt videre, quod vitae principia non alibi sint, quam ubi sunt initia fibrarum, et quod fibrae non possint ex se, sed ex illis pro cedere. [3] Sunt principia seu initia illa, quae apparent ut glandulae, paene innumerabilia; multitudo illorum comparari potest multitudini stellarum in universo; et multitudo fibrillarum ex illis comparari potest multitudini radiorum exeuntium e stellis, et [qui] ferunt calorem et lucem illarum in terras. Multitudo glandularum istarum etiam comparari potest multitudini societatum angelicarum in Coelis, quae etiam innumerae sunt, et in simili ordine, ut mihi dictum est, et multitudo fibrillarum exeuntium ex illis glandulis comparari potest spiritualibus veris et bonis, quae similiter sicut radii exinde defluunt. Inde est, quod homo sit sicut universum, et sicut Coelum in minima forma; ut supra passim dictum et ostensum est.***** Ex his constare potest, quod qualis vita est in principiis, talis sit in principiatis; seu qualis vita est in suis primis in Cerebris, talis sit in ortis ex illis in Corpore. * Prima editio: corticalis, ** Prima editio: qnasi *** Prima editio: avtopsia **** Prima editio: scit ***** Prima editio: est (absque interpuncto)