Divine Love and Wisdom (Harleys) n. 402

Previous Number Next Number See English 

402. IV. Quod Amor seu Voluntas praeparet domum seu thalamum pro futura conjuge, quae est Sapientia seu Intellectus. In Universo Creato et in singulis ejus est conjugium boni et veri, et hoc inde est, quia bonum est amoris et verum est sapientiae, et haec duo in Domino sunt, et ex Ipso omnia creata sunt. Hoc conjugium quomodo in homine existit, videri potest in speculo in conjunctione cordis cum pulmone, nam cor correspondet amori seu bono, ac pulmo sapientiae seu vero, ut supra n. 378 ad 381, 382 ad 384. Ex illa conjunctione videri potest, quomodo amor seu voluntas desponsat sibi sapientiam seu intellectum, et postea ducit illam seu quasi conjugium cum illa init; desponsat sibi illam per quod praeparet domum seu thalamum pro illa, et ducit illam per quod conjungat illam sibi per affectiones, et dein agat sapientiam cum illa in domo ista. [2] Quod ita sit, non plene describi potest nisi quam lingua spirituali, quia amor et sapientia, et inde voluntas et intellectus, sunt spirituales, quae quidem naturali lingua possunt tradi, sed non ad perceptionem nisi obscuram, propter inscitiam quid amor, quid sapientia, tum quid affectiones boni, et quid affectiones sapientiae quae sunt affectiones veri. Sed usque videri potest qualis desponsatio et quale conjugium amoris cum sapientia, seu voluntatis cum intellectu est, per paralelismum, qui datur per correspondentiam illorum cum corde et pulmone; simile enim est cum his ut cum illis, tam simile ut prorsus nihil differat, praeter quod unum sit spirituale, et alterum naturale. Ex Corde itaque et Pulmone constat, quod Cor primum formet Pulmonem, et postea se conjungat cum illo; format pulmonem in embryone, et se conjungit cum illo post enixum; hoc facit cor in sua domo, quae vocatur Pectus, ubi contubernium eorum est, separatum a reliquis corporis per septum, quod vocatur diaphragma, et per involucrum quod vocatur pleura. Simile est cum amore et sapientia, seu cum voluntate et intellectu.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church