415. Haec conjunctio et disjunctio sapientiae et amoris in pulmonis conjunctione cum corde quasi effigiata spectari potest; cor enim* potest ex sanguine a se emisso conjungi vesiculis racemosis bronchiorum, et potest ex sanguine non a se sed a vena cava et aorta; per hoc potest respiratio corporis separari a respiratione spiritus;** at cum sanguis solum a corde agit, tunc non possunt respirationes separari; nunc quia cogitationes unum agunt cum respirationibus*** per correspondentiam, patet etiam ex duplici pulmonis statu quoad respirationem, quod homo possit aliter cogitare**** et ex cogitatione loqui et agere in consortio cum aliis, ac aliter cogitare et ex cogitatione loqui et agere cum non in consortio est, hoc est, cum non timet aliquam jacturam famae, tunc enim potest cogitare et loqui contra Deum, proximum, spiritualia Ecclesiae, et contra moralia et civilia,***** et quoque agere contra illa, furando, vindicando, blasphemando, adulterando; at in consortiis ubi timet jacturam famae potest loqui, praedicare et agere prorsus sicut homo spiritualis, moralis et civilis. Ex his constare potest, quod amor seu voluntas possit similiter ac intellectus, elevari ac recipere illa quae caloris seu amoris coeli sunt, modo amet sapientiam in eo gradu; et si non amat illam, quod possit sicut separari. * Prima editio: euim ** Prima editio: sprititus;
*** Prima editio: respitationibus **** Prima editio: cogitare, ***** Prima editio: civilia;