Divine Love and Wisdom (Harleys) n. 72

Previous Number Next Number See English 

72. Haec fundamentalis cogitatio de Deo est, nam absque illa possunt quidem illa, quae dicentur de creatione Universi a Deo Homine, de Ipsius Providentia, Omnipotentia, Omnipraesentia et Omniscientia, intelligi, sed usque non retineri, quoniam mere naturalis homo, dum intelligit illa, usque relabitur* in amorem suae vitae, qui est voluntatis ejus, et hic dissipat illa, ac cogitationem immergit spatio, in quo est lumen ejus quod vocat rationale, non sciens, quod quantum negat illa, tantum irrationalis sit. Quod ita sit, potest confirmari per ideam de hoc vero, QUOD DEUS SIT HOMO; lege quaeso cum attentione, quae supra n. 11 ad 13, et quae postea scripta sunt; tunc intelliges quod ita sit; at remitte cogitationem in naturale lumen** quod trahit ex spatio; annon illa ut paradoxa visurus es, et si multum remittis, rejecturus es. Haec causa est quod dicatur, quod Divinum impleat omnia spatia Universi, et quod non dicatur quod Deus Homo impleat, nam si hoc diceretur, non suffragaretur mere naturale lumen, sed quod Divinum impleat, hoc suffragatur, quia concordat cum formula loquutionis Theologorum, quod Deus Omnipraesens sit, ac audiat et sciat omnia. Plura de hac re videantur supra n. 7 ad 10. * Prima editio: relabi- / bitur ** Prima editio: lnmen


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church