Divine Love and Wisdom (Harleys) n. 90

Previous Number Next Number See English 

90. Angeli, quia Spirituales sunt, non possunt in alio calore, nec in alia luce quam spirituali, vivere; Homines autem non possunt in alio calore et in alia luce, quam in naturali, [vivere;] nam Spirituale convenit* Spirituali, et Naturale Naturali; si Angelus traheret minutissimum ex Calore et Luce naturali, periret, prorsus enim disconvenit vitae ejus. [2] Quisque homo quoad mentis suae interiora est Spiritus; cum homo moritur, egreditur prorsus e Mundo naturae, et relinquit omnia ejus, et ingreditur in Mundum, in quo nihil naturae est; et in hoc Mundo ita separatus a natura vivit, ut non ulla communicatio sit per continuum, hoc est, sicut purius et crassius, sed sicut prius et posterius, quorum communicatio non alia datur quam per correspondentias. [3] Inde constare potest, quod Calor Spiritualis non sit purior calor naturalis, et Lux Spiritualis non purior lux naturalis, sed quod sint prorsus ex alia essentia, calor enim et lux Spiritualis trahunt essentiam ex Sole qui est purus Amor, qui est ipsa Vita, et calor et lux naturalis trahunt essentiam ex Sole qui est purus Ignis, in quo absolute nihil vitae est; ut supra dictum. * Prima editio: covenit


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church