100. Quomodo Dominus est Verbum, a paucis intelligitur; cogitant enim quod Dominus quidem per Verbum potest hominem illustrare et docere, et tamen non inde potest vocari Verbum. At sciant quod unusquisque homo sit suus amor, et inde suum bonum et suum verum; homo non aliunde est homo, et non aliud apud illum est homo. Ex eo quod homo sit suum bonum et suum Verum, sunt etiam angeli et spiritus homines; nam omne bonum et verum procedens a Domino in sua forma est homo: Dominus autem est ipsum Divinum Bonum et Divinum Verum; ita est ipse Homo, a quo omnis homo est homo. Quod omne Divinum Bonum et Divinum Verum in sua forma sit Homo, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 460); et clarius videbitur in transactionibus sequentibus, quae erunt de Sapientia Angelica.