103. Quod Verbum apud antiquos fuerit, constat etiam apud Mosen, a quo nominatur, et aliquod desumptum est (Num. xxi., vers. 14, 15, 27-30); et quod historica illius Verbi appellata sint Bella Jehovae, ac prophetica Enuntiata. Ex historicis istius Verbi a Mose desumptum est hoc:
"Propterea dicitur in Libro Bellorum Jehovae: Vahebam in Suphah, et fluvios Arnonem; et aquaeductum fluviorum, qui declinavit usque (ubi) habitatur Ar, et sistit se ad terminum Moabi" (Num. xxi. 14, 15);
per "bella Jehovae" in illo Verbo, sicut in nostro, intellectae et descriptae sunt pugnae Domini cum inferno, et victoriae super illud, quando in mundum venturus esset: eaedem etiam pugnae multis in locis intelliguntur et describuntur in historicis nostri Verbi, ut in bellis Josuae cum gentibus terrae Canaanis, et in bellis Judicum et Regum Israelis. Ex propheticis istius Verbi haec desumpta sunt a Mose:
"Propterea dicunt Enuntiatores, Ingredimini Chesbonem, aedificabitur et confirmabitur urbs Sichonis; nam ignis exivit ex Chesbone, flamma ex urbe Sichonis; comedit Ar Moabi, possessores excelsorum Arnonis: vae tibi Moabe; periisti, popule Kemoschi; dedit filios suos evasores, et filias suas in captivitatem regi Emorraei Sichoni: cum telis confecimus eos: periit Chesbon usque ad Dibonem, et devastavimus usque ad Nophach, quod usque ad Medebam" (Num. xxi. 27-30). Translatores vertunt, "Proverbiorum Compositores;" sed vocandi Enuntiatores seu Enuntiata Prophetica, ut constare potest a significatione vocis Moschalim (MESHALIM) in lingua Hebraea, quod non modo sint proverbia, sed etiam enuntiata prophetica; ut (Num. xxiii. 7, 18; cap. xxiv. 3, 15), ubi dicitur quod Bileamus ediderit enuntiatum suum, quod fuit propheticum, etiam de Domino; enuntiatum ejus ibi vocatur Maschal (MASHAL) in singulari: accedit, quod illa a Mose inde desumpta non sint proverbia, sed prophetica. Quod illud Verbum similiter Divinum seu Divinitus inspiratum fuerit, patet apud Jeremiam, ubi paene similia verba leguntur:
"Ignis exivit ex Chesbone, et flamma ab inter Sichonem, quae comedit angulum Moabi, et verticem filiorum strepitus. Vae tibi Moabe, periit populus Kemoschi, nam rapti sunt filii tui in captivitatem, et filiae tuae in captivitatem" (Jerem. xlviii. 45, 46). Praeter illa nominatur etiam liber propheticus Verbi Vetusti, vocatus Liber Jaschar, seu Liber Recti, a Davide et a Josua. A Davide:
"Lamentatus est David... super Schaule et super Jonathane...; et inscripsit, Ad docendum filios Jehudae arcum. Ecce scripta super Libro Jaschar" (2 Sam. i. 17, 18):
et a Josua:
Dixit Josua, "Sol in Gibeone quiesce, et Luna in valle Ajalonis: nonne hoc scriptum est super Libro Jaschar?" (Jos. x. 12, 13.)
Insuper, dictum est mihi, quod septem prima capita Geneseos in Verbo illo vetusto ({1}tam clare) exstent, ut non verbulum desit. @1 Verba uncis inclusa videantur, Diar. Sp., partis septimae sectio secunda, p. 32 (ed. 1854).$