114. (XIV.) QUOD NISI VERBUM FORET, NEMO SCIRET DEUM, CAELUM ET INFERNUM, VITAM POST MORTEM, ET MINUS DOMINUM. Hoc ut commune conclusum sequitur ex omnibus quae hactenus dicta et ostensa sunt: ut,- Quod Verbum sit ipsum Divinum Verum (n. 1-4): Quod Verbum sit medium conjunctionis cum angelis caeli (n. 62-69): Quod in Verbo ubivis sit conjugium Domini et ecclesiae, et inde conjugium boni et veri (n. 80-89): Quod ecclesia talis sit, qualis est intellectus Verbi ab illa (n. 76-79): Quod Verbum etiam in caelis sit, et quod ex illo angelis sapientia (n. 70-75): Quod etiam sit lux spiritualis gentibus et populis extra ecclesiam per Verbum (n. 104-113): praeter plura. Ex quibus concludi potest, quod absque Verbo non alicui sit intelligentia spiritualis, quae est, quod sciat Deum, caelum et infernum, et vitam post mortem; et prorsus non aliquid sciat de Domino, de fide et amore in Ipsum, ita non aliquid de redemptione, per quam tamen salvatio. Dicit etiam Dominus ad discipulos, "Sine Me non potestis facere quicquam" (Joh. xv. 5);
et Johannes, "Non potest homo sumere quicquam, nisi sit datum illi e caelo" (Joh. iii. 27).