Doc. of Sacred Scripture (Potts) n. 116

Previous Number Next Number See English 

116. Datum est videre populos in insulis natos, quoad civilia rationales, qui ne hilum sciverunt de Deo. Illi in mundo spirituali apparent sicut simiae, ac paene simili vita cum illis. At quia homines nati sunt, et inde in facultate recipiendi vitam spiritualem, instruuntur ab angelis, et per cognitiones de Domino ut Homine vivificantur. Qualis est homo ex se, apparet evidenter ex illis qui in inferno sunt, inter quos etiam aliqui antistites et eruditi sunt, qui ne quidem volunt audire de Deo, et propterea nec possunt nominare Deum; hos vidi, et cum illis locutus sum; et quoque locutus sum cum illis, qui in ignem irae et excandescentiae venerunt, cum audiverunt aliquem loquentem de Deo. Expende itaque, qualis homo foret, qui nihil audivit de Deo, cum quidam tales sunt qui audiverunt de Deo, scripserunt de Deo, et praedicaverunt de Deo; sunt plures tales ex Jesuitis. Quod tales sint, est ex voluntate quae mala est; et haec, ut prius dictum est, ducit intellectum, et aufert verum quod ibi est ex Verbo. Si homo ex se potuisset scire quod Deus sit, et quod vita post mortem, cur non sciverat quod homo sit homo post mortem? Cur credit quod anima seu spiritus ejus sit sicut ventus aut sicut aether, qui non videt oculis, et audit auribus, et loquitur ore, priusquam conjungitur et coalescit cum suo cadavere et cum suo sceleto? Pone itaque doctrinam pro cultu ex solo lumine rationali exclusam, annon foret, ut ipse coleretur? ut factum est a saeculis et hodie fit ab illis, qui sciunt ex Verbo, quod solus Deus colendus sit, Cultus alius ex proprio hominis non dari potest; ne quidem cultus solis et lunae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church