Doc. of Sacred Scripture (Potts) n. 23

Previous Number Next Number See English 

23. Quod idololatriae gentium antiquis temporibus ex scientia correspondentiarum traxerint originem, erat ex causa, quia omnia quae apparent super tellure, correspondent; ita non modo arbores, sed etiam pecudes et aves omnis generis, tum pisces et reliqua. Antiqui, qui in scientia correspondentiarum fuerunt, fecerunt sibi imagines, quae caelestibus correspondebant, et illis delectabantur quia significabant talia quae caeli et inde ecclesiae erant, et ideo illa non modo in suis templis sed etiam in suis domibus posuerunt, non adorationis causa sed recordationis rei caelestis quam significabant. Inde in Aegypto et alibi fuerunt in imagine vituli, boves, serpentes; tum pueri, senes, virgines; quia "vituli" et "boves" significabant affectiones et vires naturalis hominis, "serpentes" prudentiam sensualis hominis, "pueri" innocentiam et charitatem, "senes" sapientiam, et "virgines" affectiones veri, et sic porro. Posteri, quando scientia correspondentiarum obliterata est, coeperunt imagines et simulacra ab antiquis posita, quia in templis, et juxta illa, colere ut sancta, et tandem ut numina. Similiter apud alias gentes, sicut apud Philisthaeos in Aschdodo Dagon (de quo 1 Sam. v. 1 ad fin.), qui superius fuit sicut homo, inferius sicut piscis; quae imago inventa fuit, quia "homo" significat intelligentiam, et "piscis" scientiam, quae unum faciunt. Inde erat quoque antiquis cultus in hortis et in lucis secundum arborum species, tum etiam super montibus et collibus; "horti" enim et "luci" significabant sapientiam et intelligentiam, et unaquaevis arbor aliquid illarum; sicut "olea" bonum amoris, "vitis" verum ex illo bono, "cedrus" bonum et verum rationale, et "mons" significabat caelum supremum, et "collis" caelum sub illo. Quod scientia correspondentiarum permanserit apud plures orientales usque ad adventum Domini, constare potest ex sapientibus ab oriente, qui venerunt ad Dominum cum natus est; quare illis praeivit stella, et illi secum tulerunt dona, "aurum, thus et myrrham" (Matth. ii. 1, 2, 9-11); "stella" enim, quae praeivit, significabat cognitionem e caelo, "aurum" significabat bonum caeleste, "thus" bonum spirituale, et "myrrha" bonum naturale; ex quibus tribus est omnis cultus. Sed usque scientia correspondentiarum prorsus nulla fuit apud gentem Israeliticam et Judaicam, tametsi omnia cultus illorum, et omnia judicia et statuta illis per Mosen data, et omnia Verbi, erant merae correspondentiae. Causa erat, quia illi corde idololatrae erant, et tales ut ne quidem scire vellent quod aliquid cultus illorum significaret caeleste et spirituale: volebant enim ut illa omnia sancta essent ex se et cum illis; quare si illis caelestia et spiritualia detecta fuissent, non modo rejecissent illa, sed etiam profanavissent; quapropter caelum illis ita clausum fuit, ut vix scirent quod vita aeterna daretur. Quod ita sit, manifeste patet ex eo, quod non agnoscerent Dominum, tametsi universa Scriptura Sacra de Ipso prophetavit, et Ipsum praedixit: rejecerunt Ipsum propter illam solam causam, quia illos de regno caelesti, et non de regno terrestri, docuit; voluerunt enim Messiam qui illos super omnes gentes in universo mundo exaltaret, et non aliquem Messiam qui saluti eorum aeternae consuleret. Praeterea affirmant quod Verbum in se contineat multa arcana, quae mystica vocantur, sed non scire volunt quod illa sint de Domino; at scire volunt, cum dicitur quod illa sint de auro.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church