Doc. of Sacred Scripture (Potts) n. 28

Previous Number Next Number See English 

28. Ab erudito comprehenditur, quod illa tria nominari possint finis, causa et effectus, tum esse, fieri et existere; et quod finis sit esse, causa sit fieri, et effectus sit existere; consequenter quod in omni re completa sit trinum, quod vocatur primum, medium et ultimum; tum finis, causa et effectus; et quoque esse, fieri et existere. Cum haec comprehenduntur, etiam comprehenditur quod omne Divinum opus in ultimo sit completum et perfectum; et quoque quod in ultimo, quod trinum est, sit omne, quia in illo priora simul.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church