3. Sed homo naturalis ex his usque non persuaderi potest, quod Verbum sit ipsum Divinum Verum, in quo Divina Sapientia est et Divina Vita; spectat enim illud a stilo, in quo non videt illa. Sed stilus Verbi eat ipse stilus Divinus, cum quo omnis alius stilus, utcunque sublimis et excellens apparet, non comparari potest, est enim sicut caligo ad lucem. Stilus Verbi talis est, ut Sanctum sit in omni sensu, inque omni voce, immo alicubi in ipsis litteris; inde Verbum conjungit hominem Domino, et aperit caelum. Sunt duo quae procedunt a Domino, Divinus Amor et Divina Sapientia; seu, quod idem, Divinum Bonum et Divinum Verum, nam Divinum Bonum est Divini Amoris Ipsius, et Divinum Verum est Divinae Sapientiae Ipsius: Verbum in sua essentia est utrumque hoc; et quia illud conjungit hominem Domino, et aperit caelum, ut dictum est, ideo Verbum implet hominem, qui illud a Domino, et non a semet solo, legit, bono amoris et veris sapientiae; voluntatem ejus bono amoris, et intellectum ejus veris sapientiae; inde homini est vita per Verbum.