32. Sed quomodo haec fiunt, non paucis dici potest. Sunt etiam arcana, in quibus sunt angeli caeli, quae in transactionibus in praefatione ad Doctrinam de Domino memoratis, quae erunt ex Sapientia Angelica, de Divina Providentia, Omnipotentia, Omnipraesentia, Omniscientia, de Divino Amore et de Divina Sapientia, tum de Vita, quantum fieri potest, evolventur. Satis nunc est, quod ex supradictis possit concludi, quod Verbum, quod est ipsum Divinum Opus pro Salvatione Humani Generis, quoad sensum ejus ultimum, qui est naturalis, et vocatur sensus litterae, {1}sit binorum sensuum interiorum basis, continens et firmamentum. @1 sit pro "sint"$