Doc. of Sacred Scripture (Potts) n. 35

Previous Number Next Number See English 

35. Quod prophetae Veteris Testamenti repraesentaverint Dominum quoad Verbum, et per id significaverint doctrinam ecclesiae ex Verbo, et quod inde vocati sint "Filii hominis," in Doctrina Domino (n. 28) ostensum est; ex quo sequitur, quod illi, per varia quae passi sunt et sustinuerunt, repraesentaverint violentiam sensui litterae Verbi a Judaeis illatam. Ut Quod Esaias Propheta exueret saccum desuper lumbis suis, et exueret calceum desuper pede suo, ac iret nudus et discalceatus tres annos (Esai. xx. 2, 3), Similiter, Quod Ezechiel Propheta novaculam tonsorum traduceret super caput et super barbam, et tertiam partem combureret in medio urbis, tertiam percuteret gladio, et tertiam dispergeret in ventum, et parum ex illis alligaret in alis, et tandem projiceret in medium ignis et combureret (Ezech. v. 1-4). Quia prophetae repraesentaverunt Verbum, et inde significaverunt doctrinam ecclesiae ex Verbo, ut supra dictum est, {1}et quia per "caput" significatur sapientia ex Verbo, inde per "capillitium" et per "barbam" significabatur ultimum veri. Quia hoc per illa significabatur, ideo signum grandis luctus, et quoque grande dedecus erat, calvitium sibi inducere, et quoque calvus apparere. Propter illam et non aliam causam erat, quod Propheta abraderet capillos capitis sui et barbam, ut per id repraesentaret statum Ecclesiae Judaicae quoad Verbum. Propter illam et non aliam causam Discerpti sunt quadraginta duo pueri a duabus ursis, qui Elisaeum vocaverunt calvum (2 Reg. ii. ({2}23, 24);

nam Propheta repraesentabat Verbum, ut prius dictum est, et "calvum" significabat illud absque suo sensu ultimo. Quod Naziraei repraesentaverint Dominum quoad Verbum in suis ultimis, in sequente articulo (n. 49) videbitur; ideo statutum fuit pro illis, ut crescere facerent comam, et nihil ejus abraderent: Naziraeus etiam in Lingua Hebraea significat comam. Statutum etiam fuit pro sacerdote magno, quod non raderet caput (Levit. xxi. 10);

Similiter pro patrefamilias (Levit. xxi. 5). Inde erat quod calvitium illis grande dedecus esset; ut constare potest ex his:-

"In omnibus capitibus calvities, et omnis barba rasa" (Esai. xv. 2; Jerem. xlviii. 37). "Super omnis faciebus pudor, et in omnibus capitibus... calvities" (Ezech. vii. 18). "Omne caput decalvatum, et omnis humerus depilatus" (Ezech. xxix. 18). "Ascendere faciam super omnes lumbos saccum, et super omne caput calvitiem" (Amos. viii. 10). "Calvitiem {3}induc, et tonde te propter filios deliciarum tuarum; et dilata calvitiem,... quia migrarunt a te" (Mich. i. {4}16):

hic per "calvitiem {5}inducere et dilatare," significatur vera Verbi in ultimis ejus falsificare; quibus falsificatis, ut factum est a Judaeis, totum Verbum destructum est: nam ultima Verbi sunt fulcra et sustentacula ejus; immo unaquaevis vox est fulcrum et sustentaculum veritatum caelestium et spiritualium ejus. Quia "capillitium" significat Verum in ultimis, ideo in mundo spirituali omnes qui contemnunt Verbum, et sensum litterae ejus falsificant, apparent calvi; at qui honorant et amant illum, apparent in decentibus comis. De hac re videatur etiam infra (n. 49). @1 et pro "est"$ @2 23, 24 pro "23, 24, 25"$ @3 induc pro "indue" (vide A.C., n. 3901, 5247; A.E., n. 724(c)).$ @4 16 pro "17"$ @5 inducere pro "induere" (vide A.E., n. 724(c)).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church