37. (IV.) QUOD DIVINUM VERUM IN SENSU LITTERAE VERBI, SIT IN SUO PLENO, IN SUO SANCTO, ET IN SUA POTENTIA. Quod Verbum in suo sensu litterae sit in suo pleno, in suo sancto, et in sua potentia, est quia bini sensus priores seu interiores, qui vocantur spiritualis et caelestis, in sensu naturali, qui est sensus litterae, sunt simul, ut supra ({1}n. 31) dictum est; sed quomodo sunt simul, paucis nunc dicetur. @1 n. 31 pro "n. 29"$