Doc. of Sacred Scripture (Potts) n. 44

Previous Number Next Number See English 

44. ((ii.)) Quod vera et dona sensus litterae Verbi intelligantur per Urim et Thummim.- Urim et Thummim erant super ephodo Aharonis, per cujus sacerdotium repraesentabatur Dominus quoad Divinum Bonum, et quoad opus salvationis. Per vestes sacerdotii seu sanctitatis repraesentabatur Divinum Verum ex Divino Bono: per ephodum repraesentabatur Divinum Verum in suo ultimo, ita Verbum in sensu litterae, nam hoc est Divinum Verum in suo ultimo, ut supra dictum est; inde per duodecim lapides pretiosos, cum nominibus duodecim tribuum Israelis, quae fuerunt Urim et Thummim, repraesentabantur Divina vera ex Divino Bono in omni complexu. De his ita legitur apud Mosen:

"Facient ephodum ex (auro,) hyacinthino et purpura, coccineo dibapho, et xylino intertexto:... postea {1}facies pectorale judicii..., secundum opus ephodi... et opplebis id oppleturis lapidis; quatuor ordines lapis; pyropus, topazius, et smaragdus, primus ordo; chrysoprasus, sapphirus et adamas, secundus ordo; cyanus, achates et amethystus, tertius ordo; thalassius, sardius et jaspis, quartus ordo... Lapides... hi erunt juxta nomina filiorum Israelis... sculpturae sigilli juxta nomen suum erunt pro duodecim tribubus. ...Et portabit Aharon... super pectorali judicii Urim et Thummim, sintque super corde Aharonis, cum ingredietur ante Jehovam" (Exod. {2}xxviii. 6, 15-21, (29,) 30). Quid per vestes Aharonis, ejus ephodum, pallium, tunicam, cidarim, baltheum, repraesentatum est, in Arcanis Caelestibus super eo capite explicatum est; ubi ostensum, quod per ephodum repraesentatum sit Divinum Verum in suo ultimo; quod per lapides pretiosos ibi repraesentata sint vera pellucentia ex bono; per duodecim lapides pretiosos, omnia vera ultima pellucentia ex bono amoris in suo ordine; per duodecim tribus Israelis, omnia ecclesiae; per pectorale Divinum Verum ex Divino Bono; per Urim et Thummim exsplendescentia Divini Veri ex Divino Bono in ultimis, Urim enim est ignis lucens, et Thummim exsplendescentia in lingua Angelica, et integritas in lingua Hebraea; tum quod responsa data sint per lucis variegationes, et simul tunc per tacitam perceptionem, vel per vivam vocem; praeter plura. Ex quibus constare potest quod per hos lapides pretiosos etiam significata sint vera ex bono in sensu ultimo ,Verbi; nec per alia dantur responsa e caelo, quia in illo sensu est Divinum procedens in suo pleno. Quod "lapides pretiosi" et "diademata" significent Divina vera in suis ultimis, qualia sunt vera sensus litterae Verbi, patuit mihi manifeste ex lapidibus pretiosis et diadematibus in mundo spirituali apud angelos et spiritus ibi, quos vidi illis indutos, et quoque in thecis illorum; et datum est scire quod illa corresponderent veris in ultimis, immo etiam quod inde sint et appareant. Quia haec per "diademata" et "lapides pretiosos" significantur, ideo illa etiam visa sunt Johanni Super capite draconis (Apoc. xii. 3);

Super cornibus bestiae (Apoc. xiii. 1);

Et lapides pretiosi super meretrice sedente super bestia coccinea (Apoc. xvii. 4). Super illis visa sunt, quia per illos significantur ii in Christiano orbe, apud quos est Verbum. @1 facies pro "facient" (vide A.C. n. 9856).$ @2 xxviii. pro "xxxviii."$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church