Doc. of Sacred Scripture (Potts) n. 46

Previous Number Next Number See English 

46. ((iv.)) Quod sensus litterae Verbi significetur per aulaea et vela Tabernaculi.- Per tabernaculum repraesentatum est caelum et ecclesia; quare forma ejus a Jehovah super monte Sinai ostensa est. Inde per omnia quae in tabernaculo erant, quae erant candelabrum, altare aureum pro suffitu, et mensa super qua panes facierum, repraesentata et inde significata sunt sancta caeli et ecclesiae; ac per sanctum sanctorum, ubi erat arca foederis, repraesentatum et inde significatum est intimum caeli et ecclesiae; et per ipsam Legem inscriptam binis tabulis lapideis, et inclusam arcae, significatus est Dominus quoad Verbum. Nunc quia externa trahunt suam essentiam ab internis, et haec et illa ab intimo, quod ibi erat Lex, ideo sancta Verbi per omnia tabernaculi etiam repraesentata et significata sunt. Inde sequitur quod per ultima tabernaculi, quae erant aulaea et vela, ita tegumenta et continentia, significata sint ultima Verbi, quae sunt vera et bona sensus litterae ejus. Quia illa significata sunt, ideo Omnia aulaea et vela facta sunt ex xylino intertexto, et hyacinthino et purpura, et coccineo dibapho, cum cherubis (Exod. xxvi. 1, 31, 36). Quid per tabernaculum, et per omnia quae in illo erant, in genere et specie repraesentatum et significatum est, in Arcanis Caelestibus super illo capite Exodi explicatum est; et ibi ostensum, quod per aulaea et vela repraesentata sint externa caeli et ecclesiae, ita quoque externa Verbi; tum quod per "xylinum" seu "byssinum" significatum sit verum ex origine spirituali, per "hyacinthinum" verum ex origine caelesti, per "purpuram bonum caeleste, per "coccineum dibaphum" bonum spirituale, et per "cherubos" custodiae interiorum Verbi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church