Doc. of Sacred Scripture (Potts) n. 5

Previous Number Next Number See English 

5. (II.) QUOD IN VERBO SENSUS SPIRITUALIS SIT, HACTENUS IGNOTUS. Haec in hoc ordine dicenda sunt:

(i.) Quid Sensus Spiritualis. (ii.) Quod ille Sensus in omnibus et singulis Verbi sit. (iii.) Quod ex illo sit, quod Verbum Divinitus inspiratum sit, ac in omni voce Sanctum. (iv.) Quod ille Sensus hactenus ignotus fuerit. (v.) Et quod non alicui posthac detur, nisi qui in genuinis veris a Domino est.

(i.) Quid Sensus Spiritualis. --Sensus spiritualis non est ille qui ex sensu litterae Verbi elucet, quando quis scrutatur et explicat Verbum ad confirmandum ecclesiae quoddam dogma; hic sensus est sensus Verbi litteralis. Sed sensus spiritualis non apparet in sensu litterae; est intus in illo, sicut anima in corpore, sicut cogitatio in oculis, et affectio in facie, quae unum agunt ut causa et effectus. Ille sensus imprimis facit ut Verbum sit spirituale, non modo pro hominibus, sed etiam pro angelis; quare Verbum per illum sensum communicat cum caelis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church