55. Doctrina genuini veri ex sensu litterali Verbi etiam plene potest hauriri; nam Verbum in illo sensu est tanquam `homo vestitus, cui facies est nuda, et quoque manus sunt nudae. Omnia quae ad vitam hominis ita quae ad salutem ejus pertinent, sunt ibi nuda, reliqua autem vestita; et in multis locis, ubi vestita sunt, transparent, sicut facies per tenue sericum. Etiam Vera Verbi, sicut multiplicantur ex amore illorum, et sicut per hunc ordinantur, ita clarius et clarius per vestes pellucent et apparent. Sed hoc quoque per doctrinam.