Doc. of Sacred Scripture (Potts) n. 7

Previous Number Next Number See English 

7. Discrimen inter hos gradus nec sciri potest, nisi sciatur correspondentia; nam tres illi gradus inter se prorsus distincti sunt, sicut finis, causa et effectus, aut sicut prius, posterius et postremum, at unum faciunt per correspondentias; naturale enim correspondet spirituali, et quoque caelesti. Quid autem correspondentia, videri potest in opere De Caelo et Inferno, ubi actum est De Correspondentia omnium Caeli cum omnibus Hominis (n. 87-102); et De Correspondentia Caeli cum omnibus Telluris (n. 103-115); et amplius videbitur ab exemplis e Verbo infra adducendis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church