75. Ex his concludi potest, qualis sapientia in Verbo, quod in mundo est, recondita latet; in hoc enim latet omnis sapientia angelica, quae ineffabilis est, est enim continens ejus; et in illam venit homo post mortem, qui a Domino per Verbum angelus fit.