Doc. of Sacred Scripture (Potts) n. 83

Previous Number Next Number See English 

83. Sunt binae facultates vitae apud unumquemvis hominem, quae vocantur intellectus et voluntas. Intellectus est receptaculum veri inde sapientiae, et voluntas est receptaculum, boni et inde amoris. Haec unum facient, ut homo sit homo ecclesiae; ac unum faciunt dum homo intellectum format genuinis veris, et hoc fit ad apparentiam sicut ab illo, et dum voluntas ejus impletur bono amoris, hoc fit a Domino. Inde homini vita veri et vita boni est; vita veri in intellectu ex voluntate, et vita boni in voluntate per intellectum. Hoc est conjugium veri et boni apud hominem, tum conjugium Domini et ecclesiae apud illum. Sed de reciproca hac conjunctione, quae hic vocatur conjugium, in Sapientia Angelica de Divina Providentia, de Divino Amore et de Divina Sapientia, et de Vita videbitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church