98. (XI.) QUOD DOMINUS IN MUNDUM VENERIT, UT IMPLERET OMNIA VERBI, ET PER ID FIERET DIVINUM VERUM SEU VERBUM ETIAM IN ULTIMIS. Quod Dominus in mundum venerit, ut impleret omnia Verbi, videatur in Doctrina de Domino (n. 8-11). Quod per id factus sit Divinum Verum seu Verbum etiam in ultimis, intelligitur per haec apud Johannem:
"Verbum caro factum est, et habitavit inter nos, et vidimus gloriam Ipsius, gloriam sicut Unigeniti a Patre, plenus gratia et veritate" (i. 14):
"fieri caro" est fieri Verbum in ultimis. Qualis fuit ut Verbum in ultimis, ostendit discipulis cum transformatus est (Matth. xvii. 2 seq.; Marc. ix. 2 seq.; Luc, ix. 28 seq.):
et ibi dicitur, quod Moses et Elias visi sint in gloria; per "Mosen et Eliam" intelligitur Verbum (videatur supra, n. 48). Dominus ut Verbum in ultimis, etiam describitur apud Johannem in Apocalypsi (cap. i. 13-16); ubi omnia descriptionis Ipsius significant ultima Divini Veri seu Verbi. Dominus prius quidem fuerat Verbum, sed in primis; nam dicitur, "In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum" (Joh. i. 1-3);
sed quando Verbum caro factum est, tunc Dominus factus est Verbum etiam in ultimis. Ex eo est, quod dicatur, "Primus et Ultimus" (Apoc. i. 8, 11, 17; cap. ii. 8; cap. xxi. 6; cap. xxii. 11, 13),