1005. (Vers. 15.) "Ecce venio sicut fur."--Quod significet adventum Domini, et tunc ultimum judicium, constat ex significatione "venire sicut fur," cum de Domino, quod sit adventus Ipsius, et tunc ultimum judicium, similiter ut in Verbo alibi (Ut Matth. vi. 19, 20; cap. xxiv. 42, 43: Obad. vers. 5: Joel ii. 9: Hosch. vii. 1). Quod per "venire sicut fur," id significetur, est quia tribuitur Domino quod auferat cognitiones boni et veri, ac devastet ecclesiam, sicut fur aufert opes, et despoliat domum; tum quia ecclesia tunc in nocte et in tenebris est, nempe in falsis ex malo; et ultimus status ecclesiae etiam vocatur "nox," et falsa ex malo in quibus tunc sunt vocantur "tenebrae," et fur venit noctu cum tenebrae sunt: inde comparatio adventus Domini et ultimi judicii cum fure (videatur etiam supra, n. 193).
[2] (Continuatio de Sexto Praecepto.) Quod adulterium sit infernum, et inde abominatio, quisque potest, ex idea commixtionis diversorum seminum in unius mulieris utero, concipere; semen hominis est in quo latet intimum ejus vitae, et inde incohamentum novae, quod ex eo sanctum est; hoc commune facere cum intimis et incohamentis aliorum, ut fit in adulteriis, profanum est: inde est quod adulterium sit infernum, et quod infernum in communi dicatur adulterium. Quia ex commixtione tali non potest non putredo, etiam ex spirituali origine, existere, sequitur quod adulterium sit abominatio.
[3] Exinde in lupanaribus, quae in inferno sunt, apparent fetores omnis generis, ac dum lux e caelo in illa immittitur, conspiciuntur adulterae cum adulteris sicut sues jacentes in ipsis sordibus; et quod mirum, similiter ac sues in deliciis suis sunt dum in medio sordium. At lupanaria illa tenentur clausa; quia dum aperiuntur, exhalatur nidor excitans vomitum. Aliter in castis conjugiis; in illis vita viri per semen se addit vitae uxoris; inde conjunctio intima, ex qua non duo, sed una caro fiunt; et secundum conjunctionem per id crescit amor conjugialis, et cum illo omne bonum caeli.