Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1018

Previous Number Next Number See English 

1018. VERSUS 19. "Et facta est urbs magna in tres partes, et urbes gentium ceciderunt: et Babylon magna venit in memoriam coram Deo, dare illi poculum vini excandescentiae irae Ipsius." 19. "Et facta est urbs magna in tres partes," significat quod omnia doctrinae veri ex Verbo dissipata sint (n. 1019); "et urbes gentium ceciderunt," (significat) quod similiter omnia doctrinae boni ex Verbo (n. 1020); "et Babylon magna venit in memoriam coram Deo," significat quod huc usque de ecclesia apud Reformatos et ejus devastatione actum sit, et quod sequatur de ecclesia apud Pontificios et de ejus devastatione (n. 1021); "dare illi poculum excandescentiae irae Ipsius," significat devastationem per dira falsa mali (n. 1022).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church