Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1023

Previous Number Next Number See English 

1023. VERSUS 20, 21. "Et omnis insula fugit, et montes non inventi sunt. Et grando magna quasi talenti pondo, descendit de caelo super homines; et blasphemarunt homines Deum prae plaga grandinis, quia magna erat plaga ejus valde." 20. "Et omnis insula fugit," significat quod amplius non aliquod verum fidei esset (n. 1024); "et montes non inventi sunt," significat quod amplius non aliquod bonum amoris esset (n. 1025). 21. "Et grando magna, quasi talenti pondo descendit de caelo super homines," significat falsa maxime infernalia destruentia omnem intellectum veri apud homines ecclesiae (n. 1026); "et blasphemarunt homines Deum prae plaga grandinis," significat falsificationem Verbi inde (n. 1027); "quia magna erat plaga ejus valde," significat destructionem genuini veri totalem (n. 1028).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church