Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1067

Previous Number Next Number See English 

1067. (Vers. 11.) "Et bestia quae erat et non est, et ipse octavus est, et de septem est, et in interitum abit."--Quod significet quod verum profanatum etiam sit, quod Verbum sit Divinum, et tamen est rejectum, constat ex significatione "bestiae," quod sit Verbum (de qua supra, n. 1038); ex significatione "quae erat et non est," quod sit quod Verbum in initio fuerit receptum et lectum, at postea ablatum et non lectum (de qua etiam supra, n. 1054); ex significatione "ipse octavus est, et de septem est," quod sit quod bonum et verum profanatum sit, quod Verbum illis sit Divinum (de qua sequitur); et ex significatione "in interitum abire," quod sit agnitum pro forma, et usque rejectum (de qua supra, n. 1055): ex his constare potest quod per illa verba significetur id verum boni profanatum, quod Verbum sit Divinum, cum tamen rejectum est. Quod receptum sit et agnitum pro Divino, est praecipue, quod religio illorum super clavibus Petro datis, de quibus in Verbo, fundatur; at quod usque rejectum sit, notum est, ablatum enim est vulgo, non legitur in templis, dictaminibus Papae aequalis sanctitas et inspiratio addicatur quae Verbo; sed quia illa cum Verbo discordant, in communi infirmatur, immo blasphematur, statuendo quod illud liceat secundum statum ecclesiae immutare; (inde) patet quod id verum, quod Verbum sit Divinum, ab illis profanatum sit.

[2] Quod haec per illa verba significentur, constare potest ex eo, quod per "bestiam," de qua in hoc capite agitur, significetur Verbum, et quod illa dicatur "rex octavus," et quod usque "de septem sit;" quod dicatur "rex octavus," est quia per "regem" significatur verum, et per numerum "octo" bonum, ac per "septem" verum boni profanatum; Verbum enim est verum conjunctum bono, quare in singulis ejus est conjugium boni et veri. Quando haec per illa verba significantur, tunc sensus illorum manifeste patet; alioqui nemo potest percipere, ne quidem augurari, quid intelligendum est per quod "bestia rex octavus sit, et tamen de septem, ac in interitum abire;" nam esse octavus et tamen esse de septem, foret contradictio: tum nec aliquis percipere nec augurari posset quid intelligendum per "reges septem," quorum "quinque ceciderunt, ac unus est et alter (nondum) venit;" tum quid significat quod dicitur de bestia, nempe, "quae erat, et non est, attamen est;" et postea quod "decem reges potestatem tradent bestiae, et devastabunt meretricem;" haec forent arcana in aeternum coram humano genere abscondita, si non revelatum esset quod per illa quae in hoc capite sunt describatur qualis Babylonia est quoad Verbum.

[3] (Continuatio de Verbo.) Quod Verbum sit ipsum Divinum Verum, quod angelis dat sapientiam, et homines illustrat, non potest appercipi nec videri nisi ab homine illustrato: apparet enim Verbum in sensu litterae coram homine mundano, cujus mens non elevata est supra sphaeram sensualem, tam simplex ut vix aliquid simplicius; sed usque Divinum Verum, quale est in caelis, et ex quo angelis est sapientia, latet in eo ut in suo sacrario; est enim Verbum in littera sicut in medio templi adytum velo obtectum, intra quod arcana sapientiae caelestis, qualia non auris audivit, jacent reposita: nam in Verbo, et in singulis ejus, est sensus spiritualis, et in hoc sensus Divinus caelestis, qui in se spectatus est ipsum Divinum Verum, quod in caelis est, et dat angelis sapientiam, et illustrat homines; Divinum Verum quod in caelis est, est lux procedens a Domino ut Sole, qui est Divinus Amor; et quia Divinum Verum procedens a Domino est lux caeli, est quoque Divina Sapientia; haec est quae angelorum tam mentes quam oculos illuminat, ac eadem etiam est quae hominum mentes sed non eorum oculos illustrat, et dat eis intelligere verum et quoque percipere bonum, quando homo a Domino et non a se legit Verbum; tunc enim in consortio est cum angelis, ac interius in perceptione simili perceptioni spirituali angelorum; et perceptio illa spiritualis, quae est homini angelo, influit in perceptionem ejus naturalem, quae est propria ejus in mundo, et hanc illustrat: inde est homini, qui legit Verbum ex affectione veri, illustratio per caelum a Domino.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church