Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1081

Previous Number Next Number See English 

1081. "Et devastatam facient eam, et nudam." --Quod significet rejectionem falsorum ejus, quae sunt falsificata vera, et tunc manifestationem quod essent absque omni vero, constat ex significatione "devastatam facere et nudam," quod sit rejicere ejus falsa, quae sunt falsificata vera; et quia dum illa rejecta sunt manifestatur quod sit absque omni vero, ideo etiam id significatur; per "devastatam et nudam" significatur esse absque omni vero, nam significatur vastitas et nuditas spiritualis, et vastitas spiritualis est sicut in deserto, ubi non est seges nec arbor fructus, et nuditas spiritualis est sicut est homini qui est absque vestibus; ac "seges" et "arbor fructus" significant cognitiones veri et boni, ac "vestes" significant vera induentia; quare absque his et illis esse est esse absque omni vero: quod "nuditas, sit deprivatio veri, videatur [supra] (n. 240 [a-c], 1008); et quod "vastitas," qualis in deserto, sit ubi non verum (n. 730 [a,b]).

[2] (Continuatio de Verbo.) Quale est Verbum quoad influxum et quoad correspondentias, nunc potest illustrari. Dicitur apud Johannem, "Occaecavit eorum oculos, et obturavit eorum cor, ut non ideant oculis, et intelligant corde, et convertant se et sanem illos" (xii. 40):

per "oculos" qui occaecati, significatur intellectus et fides veri; per "cor" quod obturatum, significatur voluntas et amor boni; ac per "sanari" significatur reformari: quod "non se converterent et sanarentur," erat ne profanarent; nam malus qui sanatur, et ad suum malum et falsum redit, is profanat; ita fuisset cum gente Judaica.

[3] Apud Matthaeum, "Beati sunt oculi vestri quia vident, et aures vestrae quia audiunt" (xiii. 16):

per "oculos" etiam hic significatur intellectus et fides veri; ita per "videre" significatur intelligere et credere: et per "aures" significatur obedientia, ita vita secundum vera fidei, et per "audire" significatur obedire et vivere; nullus enim beatus est, quia videt et audit, sed quia intelligit, credit, obedit et vivit.

[4] Apud eundem, "Lucerna corporis est oculus: si..oculus integer, totum corpus lucidum est: si..oculus malus, totum corpus obtenebratum est; si ergo lumen....sunt tenebrae, tenebrae quantae" (vi. 22, 23):

per "oculum" etiam hic significatur intellectus et fides veri, qui vocatur "lucerna" ex luce veri, quae est homini ex intellectu et fide; et quia homo ex intellectu et fide veri fit sapiens, dicitur "Si oculus integer, totum corpus est lucidum;" "corpus" est homo, et "lucidum" est sapiens: vicissim autem "oculus malus," hoc est, intellectus et fides falsi; "tenebrae" sunt falsa; "si lumen sunt tenebrae," significat si verum est falsum, seu falsificatum; et quia verum falsificatum est pejus omni alio falso, dicitur, "Si lumen sunt tenebrae, tenebrae quantae.

[5] Ex paucis his exemplis patet quid correspondentia et quid influxus; quod nempe oculus sit correspondentia intellectus et fidei, cor correspondentia voluntatis et amoris, aures correspondentia obedientiae, lucerna et lumen correspondentiae veri, ac tenebrae correspondentia falsi, et sic porro: et quia unum est spirituale, et alterum est naturale, et spirituale agit in naturale et format illud ad sui instar ut coram oculis aut coram mundo appareat, ideo actio illa est influxus. Tale est Verbum in omnibus et singulis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church