Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1093

Previous Number Next Number See English 

1093. "Habentem potestatem magnum." --Quod significet cui omnipotentia sicut in caelis ita etiam in terris, constat ex significatione "potestatis magnae," cum de Domino, quod sit omnipotentia; quod "potestas magna" hic significet omnipotentiam, est quia de angelo, secundum ideam quam homo de angelis habet, non dici potest omnipotentia, sed potestas magna; at dum per "angelum" intelligitur Dominus quoad Divinum Ipsius procedens, tunc per potestatem magnam" intelligitur omnipotentia: est quoque Domino omnipotentia, quia est Deus caeli et Deus terrae, et per Divinum quod procedit ab Ipso ut Sole creatum est caelum et creata est terra, et quoque caelum cum terra per illud continetur et subsistit: Divinum procedens est id quod apud Johannem vocatur "Verbum, quod fuit apud Deum, et quod fuit Deus," per quod omnia facta sunt quae facta, et per quod etiam mundus factus est (cap. i. 1, 2, 10). Quod omnipotentia Domini sicut in caelis ita etiam in terris sit quae intelligitur per "potestatem angeli magnam," est quia sequitur quod "terra illustrata sit ex gloria ejus;" nam cum ultimum judicium super illos qui per "meretricem" seu "Babylonem" intelliguntur, factum est, tunc remotae sunt tenebrae quae inter caelum et terram interpositae sunt: sed de hac re plura infra.

[2] (Continuatio de Fide Athanasiana.) Ex dictis patet quod cogitationes hominis sint extensiones in societates vel caelestes vel infernales, et quod, nisi extensiones forent, nullae forent: cogitatio hominis est sicut visus oculorum ejus, qui nisi extensionem habuerit extra se, vel nullus foret, vel caecum. Sed amor hominis est qui cogitationes ejus in societates determinat, amor bonus illas in societates caelestes, et amor malus illas in societates infernales; nam universum caelum in societates ordinatum est secundum omnes varietates affectionum quae amoris, in genere et in specie et in particulari, vicissim infernum in societates secundum cupiditates amoris mali affectionibus amoris boni oppositas.

[3] Amor hominis est comparative sicut ignis, et cogitationes ejus sunt sicut radii lucis inde; si amor bonus est, tunc cogitationes, quae sunt sicut radii, sunt veritates; si amor malus, sunt cogitationes, quae sicut radii, falsitates. Cogitationes ex amore bono, quae sunt veritates, versus caelum tendunt; at cogitationes ex amore malo, quae sunt falsitates, versus infernum tendunt; ac conjungunt, inaptant et quasi inoculant se societatibus homogeneis, quae nempe sunt similis amoris, tam penitus ut homo cum illis prorsus unum sit.

[4] Homo per amorem in Dominum est imago Ipsius: Dominus est Divinus Amor, et Ille in caelo coram angelis apparet ut Sol; ex illo Sole procedit lux et calor; lux est Divinum Verum et calor est Divinum Bonum; ex illis binis est universum caelum, et sunt omnes societates caeli. Amor Domini apud hominem qui est imago Ipsius, est sicut ignis ex Sole illo, ex quo igne similiter procedit lux et calor; lux est verum fidei, et calor est bonum amoris, utrumque a Domino; ac utrumque ingeneratum est societatibus cum quibus amor hominis unum agit. Quod homo ex creatione sit imago et similitudo Dei, constat ex Genesi (cap. i. vers. 26); et quod sit imago ac similitudo Domini per amorem est quia homo per amorem est in Domino et Dominus in illo (Joh. xiv. 20, 21). Verbo, ne minimum cogitationis potest existere, quin detur receptio ejus in aliqua societate, non cum individuis seu angelis societatis, sed cum affectione amoris ex qua et in qua est illa societas; inde est quod angeli non aliquid de influxu resciant, nec influxus ille societatem ullo modo turbet.

[5] Ex his patet illa veritas, quod homo sit in conjunctione cum caelo cum vivit in mundo, et quoque in consociatione cum angelis, tametsi homo id nescit, et quoque angelus; causa quod nesciant, est quia cogitatio hominis naturalis est, et cogitatio angeli spiritualis, quae modo unum faciunt per correspondentias. Quoniam homo per cogitationes amoris sui inauguratus est societatibus vel caeli vel inferni, ideo cum in mundum spiritualem venit, quod fit statim post mortem, cognoscitur ille qualis est ex sola extensione cogitationum ejus in societates; ita exploratur unusquisque: reformatur etiam per admissiones cogitationum in societates caeli, et condemnatur per immersiones cogitationum ejus in societates inferni.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church