1109. "Et ne recipiatis ex plagis ejus." --Quod significet et inde in falsa mali, ac ita in exitium, constat ex significatione "plagarum," quod sint talia quae destruunt vitam spiritualem hominis (de qua supra, n. 584); hic falsa ex malo, quia haec illam vitam destruunt. Apparet sicut ipsa mala destruant vitam spiritualem hominis, sed illa non destruunt illam ex se, sed per falsa; causa est, quia mala absque falsis non intrant cogitationem, sunt enim solius voluntatis, et quae sunt voluntatis et non simul cogitationis non possunt destruere, quia sunt irrationalia; nescit etiam tunc homo quod mala (1)sint: at vero quando cogitatione confirmat mala, tunc destruunt, sunt enim tunc hominis confirmationes malorum ex cogitatione sunt falsa. Quod falsa hic per "plagas" significentur, est quia per "peccata" quae mox prius dicuuntur, mala amoris sui et mundi intelliguntur, et in Verbo ubi agitur de malo etiam agitur de falso. Nunc quia mala destruunt vitam spiritualem per falsa, et per "plagas" significantur falsa ex malo, ideo etiam per "plagas" significatur exitium.
[2] (Continuatio de Fide Athanasiana.) Quod omnia et singula Doctrinae Athanasianae de trinitate et de Domino sint veritas et concordent, modo loco trium personarum sumatur una Persona in qua trinitas, et credatur quod Dominus sit illa Persona, hoc ex Divina Domini providentia factum est: nam nisi trinitatem personarum acceptavissent, eo tempore vel Ariani vel Sociniani facti fuissent, et inde Dominus ut solus homo et non Deus agnitus fuisset, per quod Ecclesia Christiana periisset, ac caelum pro homine ecclesiae occlusum fuisset; nam nullus caelo conjungitur, et in caelum post mortem admittitur, nisi qui in idea cogitationis suae videt Deum ut Hominem, et simul credit unum Deum et essentia et persona; per hoc gentes salvantur; et nisi qui agnoscit Dominum, Divinum Ipsius et Humanum Ipsius; per hoc homo Ecclesiae Christianae salvatur, dum simul vivit Christianus.
[3] Quod doctrina de Deo et de Domino, quae omnium primaria est, ita ab Athanasio concepta fuerit, ex Divina permissione factum est, nam a Domino praevisum est quod Romano-Catholici non aliter agnovissent Divinum Domini, quare etiam usque ad nunc separant Divinum Ipsius ab Humano Ipsius; et Reformati non vidissent Divinum in Humano Domini, nam qui in fide separata a charitate sunt, id non vident: sed usque utrique Divinum Domini agnoscunt in trinitate personarum. Attamen doctrina illa, quae Fides Athanasiana vocatur, Divina Domini providentia ita conscripta est ut omnia ibi sint vera, dummodo pro tribus personis assumatur una Persona in qua trinum, et credatur quod Dominus sit illa. Etiam ex providentia est quod dicantur personae; persona enim est homo, et Divina Persona est Deus qui Homo. Hoc hodie revelatum est propter novam ecclesiam quae Sancta Hierosolyma vocatur.