Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1112

Previous Number Next Number See English 

1112. "Et recordatus est Deus injustitiarum ejus." --Quod significet quod falsa ex malis separaverint illos a Domino, constat ex significatione "recordari," cum de Deo, quod sit separare Ipsum a se (de qua sequitur); ex significatione "injustitiarum," quod sint falsa ex malo, "justum" enim est verum a bono, inde "injustum" est falsum a malo: quod "justum" sit verum a bono, est quia justum civile non aliud est quam verum civile, quod est legis, et aequum civile est bonum quod etiam est legis, quia lex sicut vult justum ita vult aequum; nam sicut omne verum ex bono erit, ita omne justum ex aequo erit; tum sicut omne verum est boni, ita omne justum aequi erit; et vicissim: non possunt separari, nam si separantur, aequum non est aequum, nec justum ita dictum est justum; sicut bonum et verum non possunt separari; nam si separantur, bonum non est bonum nec verum est verum: haec dicta sunt ut sciatur quod per "injustitias" hic significentur falsa ex malo.

[2] Quod per "recordatus est Deus injustitiarum" significetur quod falsa mali separaverint illos a Domino, est quia per praecedentia, quod "pertigerint ejus peccata usque ad caelum," significetur quod mala illorum occluserint caelum, nam dum caelum homini occluditur, separatur Dominus; cum enim illud per praecedentia significatur, sequitur quod hoc per sequentia significetur; at usque intelligendum est quod non Dominus Se separet ab illis, sed quod illi separent se a Domino; Dominus enim unumquemvis spectat a facie, et non ab occipitio; inde angeli caeli Dominum continue ante faciem habent, et hoc utcunque se vertunt; mali autem spiritus avertunt faciem a Domino, et convertunt occipitium ad Ipsum, ita separant se a Domino: sunt falsa ex malis, quae apud illos sunt, quae hoc faciunt. (Quod talis conversio ad Dominum sit angelorum in caelo, et quod talis aversio a Domino sit spirituum in inferno, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 17, 123, 142, 143, 144, 145, 151, 251, 272, 548, 552, 561.)

[3] (Continuatio de Fide Athanasiana, et de Domino.) Dictum est quod unum Divinum per se non detur, sed quod trinum; et quod hoc sit unus Deus essentia et persona. Quaeritur nunc quale trinum fuit Deo antequam Dominus assumpsit Humanum et illud Divinum fecit in mundo. Tunc Deus similiter fuit Homo, ac fuit Ipsi Divinum, Divinum Humanum, ac Divinum procedens; seu Divinum Esse, Divinum Existere et Divinum Procedere; nam ut dictum est, Deus absque trino non datur: sed Divinum Humanum non tunc fuit Divinum usque ad ultima; ultima sunt quae vocantur "caro et ossa;" haec etiam Divina facta sunt a Domino cum fuit in mundo; hoc accessorium fuit; et hoc nunc Deo est Divinum Humanum. Hoc quoque per hanc comparationem illustrari potest: omnis angelus est homo; est illi anima, est illi corpus, et est illi procedens; sed usque non est ita perfectus homo, non enim habet carnem et ossa, sicut homo in mundo.

[4] Quod Dominus Humanum suum Divinum fecerit usque ad ultima ejus, quae vocantur "caro et ossa," manifestat Ipse discipulis, qui crediderunt se videre spiritum cum Dominum, dicendo, "Videte manus meas et pedes meos, quod Ipse Ego sim, palpate Me et videte, nam spiritus carnem et ossa non habet, sicut Me videtis habere" (Luc. xxiv, 39):

ex quo sequitur quod nunc Deus sit Homo prae angelis. Comparatio facta est cum angelo et cum homine; sed tamen intelligendum est quod Deus sit Vita in Se Ipso, angelus autem non est Vita in se ipso, est enim recipiens vitae. Quod Dominus quoad utrumque, Divinum et Divinum Humanum, sit Vita in Se Ipso, docet Ipse apud Johannem, "Quemadmodum..Pater habet vitam in Se Ipso, ita dedit..Filio vitam habere in Se Ipso" (v. 26):

Dominus per "Patrem" ibi intelligit Divinum in Se; nam alibi dicit quod Pater in Ipso sit, et quod Pater et Ipse unum sint.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church