Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1118

Previous Number Next Number See English 

1118. [Vers. 7.] "Quantum glorificavit se ipsam et deliciata est." --Quod significet quantum gloriae et inde voluptatis ex imperio super caelum et super mundum sibi acquisiverunt, constat ex significatione "glorificare se," quod sit gloriam sibi acquirere; et ex significatione "deliciari," quod sit voluptatem capere; quod sit ex imperio super caelum et super mundum, patet; inde enim illis gloria et voluptas.

[2] (Continuatio de Fide Athanasiana, et de Domino.) Quoniam idea de Deo ut Homine cuivis insita est, ideo plures populi et gentes coluerunt deos, qui vel fuerunt homines, vel illis visi sunt sicut homines; ut Graecia, Italia, et aliqua regna sub ditione illorum, Saturnum, Jovem, Neptunum, Plutonem, Apollinem, Mercurium, Junonem, Minervam, Dianam, Venerem et ejus puerum, et alios, et illis addixerunt imperia universi. Quod illi divinitatem in tot personas distribuerint, fuit causa quia ex insito fuit videre Deum ut Hominem, et ideo omnia Dei attributa, proprietates, et qualitates, et inde quoque virtutes, affectiones, inclinationes et scientias sicut personas. Ex insito etiam fuit quod incolae terrarum circum Canaanem, et quoque regionum intra illam, coluerint Baales, (1)Astaroth Beelzebubum, Kemosum, Milcomum, Molechum, et alios, quorum plures vixerant homines.

[3] Ex insito etiam est quod hodie in gentilismo Christiano colantur sancti sicut dii, ut quod coram idolis illorum flectant genua, osculentur illa, nudent capita pro illis in viis ubi sunt exposita, adorent coram sepulcris illorum; immo etiam coram papa, cujus pedum calceamenta, et quidam vestigia, osculis premunt; et salutassent illum pro Deo, si religio concederet. Haec et plura sunt ex insito, nempe, quod velint colere Deum quem vident, et non aliquod aereum, hoc enim illis fumus est. Sed idea Dei ut Hominis influens e caelo pervertitur apud multos, usque ut vel homo mundi vel idolum colatur loco Dei; comparative sicut candida lux solis vertitur in colores impulchros, et aestivus calor ejus in fetores olidos, secundum objecta in quae incidunt. At quod idea Dei fiat idea nubeculae, nimbuli, aut intimi Naturae, est ex causis supra adductis, et datur apud Christianos, raro autem apud alias gentes, quae in aliquo rationis lumine sunt, ut apud Africanos et plures.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church