Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1135

Previous Number Next Number See English 

1135. "Urbs illa valida." --Quod significet quod se tot nefandis artibus muniverat, constat ex significatione "validi," cum de doctrina et de religioso ejus, quae significantur per "urbem Babylonem," quod sit quod munita sint per artes ne impugnentur et infringantur; quales artes sunt, et quod nefandae sint, videatur supra (n. 1112); quod tamen artes illae nihil valuerint, dum omnes qui tales die ultimi judicii perierunt, sequitur, nam dicitur, "quia in una hora venit judicium tuum," et quod "defleverint illam et planxerint super illa" non modo reges terrae, sed etiam mercatores terrae, et gubernatores navium.

[2] In Verbo etiam alibi vocantur "validi," qui in malis et inde falsis sunt, et per artes se muniverant contra bona et vera ecclesiae, ita apud quos ecclesia devastata est, ac qui ecclesiam apud alios devastant; ut apud Joelem, "Venit dies Jehovae,...dies tenebrarum et caliginis;.... populus magnus et validus, qualis ille non factus est a saeculo; ....sicut heroes currunt, sicut viri belli conscendunt murum" (ii. [1,] 2, 7);

ubi etiam de ultimo judicio agitur, quod per "diem Jehovae," per "diem tenebrarum et caliginis," significatur; illi qui in falsis mali sunt, ac sua falsa contra vera per ratiocinia et per falsificata Verbi muniverant, significantur per "populum magnum et validum;" quod ratiocinentur ex falsis contra vera, et sic oppugnent illa, significatur per quod "sicut heroes currant, et sicut viri belli conscendant murum." Similiter alibi.

[3] (Continuatio de Fide Athanasiana, et de Domino.) [De Divina Providentia.] Cum talis est omnipotentia Divina ut homo non possit ex se cogitare et velle, ac inde loqui et facere, sed a Vita quae Deus, quaeritur cur non omnis homo salvatur: at qui inde concludit quod omnis salvetur, et si non, quod non in culpa sit, non scit leges ordinis Divini circa hominis reformationem, regenerationem, et sic salvationem. Illius ordinis leges vocantur leges providentiae Divinae; has mens naturalis, nisi illustrata sit, non scire potest: et quia homo illas non scit, et ideo de Divina providentia ex contingentibus in mundo concludit, per quae cadit in fallacias, et inde errores, a quibus se postea aegre extricat, idcirco detegendae sunt.

[4] Sed antequam deteguntur, interest ut sciatur quod Divina providentia operetur in singulis apud hominem, ac in singularissimis omnium ad salutem ejus aeternam, salus enim hominis fuit finis creationis caeli et terrae; finis namque fuit ut ex humano genere formaretur caelum, in quo Deus, ut in ipsa sua domo, habitaret, quare salus hominis est omne in omnibus providentiae Divinae. Sed Divina providentia tam occulte vadit ut homo vix videat vestigium ejus, et tamen in singularissimis ejus ab infantia ad senectam in mundo, et postea in aeternum, agit, ac in omni singularissimo est aeternum quod spectat.

[5] Qua Divina Sapientia in se non est nisi quam finis, ideo providentia a fine, in fine, et ad finem agit; finis est, ut homo fiat sapientia et fiat amor, et sic habitaculum et imago Divinae Vitae. Sed quia mens naturalis, nisi illustrata sit, non capit cur providentia Divina, dum in salutis opere sola, et in singularissimis progressionis vitae hominis, agit, non omnes ad caelum ducat, cum tamen ex amore vult ducere, et omnipotentia est, ideo in nunc sequentibus leges ordinis, quae leges Divinae providentiae sunt, aperientur; per quas, ut spero, mens non prius illustrata a fallaciis abducetur, si vult abduci.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church