1161. |VERSUS 15, 16.| "Mercatores horum, qui divites facti ab illa e longinquo stabunt propter timorem cruciatus ejus, flentes et lugentes. Et dicentes, Vae, vae, urbs illa magna, circumamicta bysso et purpura et coccino, et inaurata auro, lapide pretioso et margaritis, [B. A. 17] quia una hora devastatae sunt tantae divitiae." 15. "Mercatores horum, qui divites facti sunt ab illa," significat omnes illos qui ex religioso illo lucrati sunt honores et opes, et sic opulentiae et eminentiae bona, quae sunt fausta et magnifica [n. 1162]; "e longinqino stabunt propter timorem cruciatus ejus," significat dum in externis erant ex formdine poenarum infernalium [n. 1163]; "flentes et lugentes," significat dolorem animae et cordis [n. 1164]. 16. "Et dicentes, Vae, vae, urbs illa magna," significat lamentationem super doctrinam et super religiosum [n. 1165]; "circumamicta bysso et purpura et coccino," significat apparentiam in externis sicut foret ex caelesti et spirituali vero et bono [n. 1166]; "et inaurata auro, et lapide pretioso et margaritis," significat apparentiam in externis sicut foret ex vero et bono spirituali et naturali [n. 1167]; [B. A. 17.] "quia una hora devastatae sunt tantae divitiae," significat exitiunt omnium quae lucrati sunt et per quae se lucraturos esse sperarunt [n. 1168].