1178. |VERSUS 20.| "Exulta super ea, caelum, et sancti apostoli et prophetae, quia judicavit Deus judicium vestrum de illa." 20. "Exulta super ea, caelum, et sancti apostoli et prophetae," significat gaudium cordis in caelo et in ecclesia apud illos qui ex Verbo in sapientia et in intelligentia sunt [n. 1179]; "quia judicavit Deus judicium vestrum de illa," significat propter rejectionem illorum [n. 1180].