Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1180

Previous Number Next Number See English 

1180. "Quia judicavit Deus judicium vestrum de illa," --Quod significet propter rejectionem illorum, constat ex significatione "judicare judicium," quod sit rependere secundum facta, ita conjicere illos qui per "Babylonem" intelliguntur in infernum; proinde rejicere illos e locis ubi prius fuerunt. (Continuatio.) (3.) Quod Dominus provideat cuivis genti universale medium salutis. --Ex supradictis patet quod homo, in quacunque religione vivit, possit salvari; scit enim mala et ex malis falsa quae fugienda; et cum fugit illa, scit bona quae facienda, et vera quae credenda; bona quae facit, et vera quae credit, antequam fugerat mala, in se non sunt bona, et in se non sunt vera, quia ab homine et non a Domino; quod non bona et vera in se sint antea, est quia illa apud hominem non vivunt. Homo qui scit omnia bona et omnia vera, quotcunque sciri possunt, et non fugit mala, nihil scit; mala absorbent illa et ejiciunt illa, et fit fatuus, in mundo non, sed postea; at homo qui scit pauca bona et pauca vera, et fugit mala, is scit illa, et superaddit plura, ac fit sapiens, si non in mundo, usque postea. Cum itaque unusquisque in omni religione scit mala et ex illis falsa, quae fugienda sunt, et dum fugit illa, scit bona quae facienda, et vera quae credenda, patet quod a Domino provisum sit id ut universale medium salutis apud omnem gentem cui est religio.

[2] Hoc datur in omni plenitudine apud Christianos; et quoque datur, tametsi non in plenitudine, apud Mahumedanos, ut et apud Gentiles: reliqua, quae faciunt discrimen, sunt vel ceremonialia, quae adiaphora, vel sunt bona quae possunt facere aut non facere, vel sunt vera quae possunt credere aut non credere, et tamen salvari. Homo videt illa qualia sunt, postquam remota sunt mala; Christianus videt illa ex Verbo, Mahumedanus ex Alcorano, et gentilis ex suo religioso. Christianus videt ex Verbo quod Deus unus sit, quod Dominus Salvator mundi sit, quod omne bonum in se bonum, et omne verum in se verum, a Deo sit, et nihil ab homine; quod Baptismus sit, quod Sancta Cena sit, quod caelum et infernum sint, quod vita post mortem sit, et quod qui bonum facit in caelum veniat, et qui malum in infernum; haec credit ex vero et facit ex bono, dum in malo non est; reliqua quae cum his et cum decalogo non concordant, potest omittere. Mahumedanus videt ex Alcorano quod Deus unus sit, quod Dominus Filius Dei sit, quod omne bonum sit a Deo, quod caelum et infernum sint, quod vita post mortem sit, et quod fugienda sint mala quae in praeceptis decalogi; si haec facit, etiam illa credit, et salvatur. Gentilis videt ex suo religioso quod Deus sit, quod Ille sanctificandus et colendus sit, quod bonum sit ab Ipso, quod caelum et infernum sint, quod vita post mortem sit, quod mala, quae in decalogo sunt, fugienda sint; si haec facit, et illa credit, salvatur. Et quia plerique gentiles percipiunt Deum ut Hominem, et Deus Homo est Dominus, ideo etiam post mortem, dum informati sunt ab angelis, agnoscunt Dominum, et a Domino postea recipiunt vera, quae prius non noverunt. Quod illis non Baptismus sit, et non Sancta Cena, non condemnat; Sancta Cena et Baptismus sunt pro illis solis apud quos Verbum est, et ex illo Dominus notus; sunt enim symbola illius ecclesiae, ac sunt testificationes et certificationes quod salventur qui credunt et vivunt secundum praecepta Domini in Verbo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church