Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1185

Previous Number Next Number See English 

1185. [Vers. 22.] "Et vox citharaedorum et musicorum et tibicinum et buccinatorum non audietur in te amplius." --Quod significet nulla amplius gaudia interiora et exteriora, constat ex significatione "vocis" seu soni variorum instrumentorum musicorum, quod sint gaudia ex affectionibus internis et externis; quod illa significentur est ex concordantia, nam soni musici exprimunt affectiones, et producunt illas cum gaudio. Quod instrumenta chordacea significent spiritualia, ac inflatoria caelestia, et quod correspondeant affectionibus, videatur [supra] (n. 323 [b], 326 [a]). Quid autem "vox citharae," "vox tibiae" et "vox buccinae" in specie significant, non aliunde constare potest quam ex affectionibus, quae duplicis generis sunt, spirituales et caelestes, spirituales ex veris et caelestes ex bonis; at sunt triplicis gradus, intimae, mediae, et extremae; intimae quales sunt in intimo caelo, mediae quales sunt in medio caelo, et extremae quales sunt in ultimo caelo.

[2] (Continuatio.) (x.) Lex Decima Divinae Providentiae est, Quod homo ex propria prudentia ad eminentiam et ad opulentiam se duxerit, dum illae seducunt: homo enim ex Divina providentia ducitur ad talia quae non seducunt, et quae illi serviunt ad vitam aeternam: nam omnia providentiae Divinae apud hominem spectant aeternum, quia vita quae Deus, ex qua homo est homo, est aeterna. --Sunt duo quae principaliter afficiunt animos hominum, eminentia et opulentia; eminentia est amoris gloriae et honorum, opulentia est amoris pecuniae et possessionum: afficiunt principaliter animos, quia sunt propria naturalis hominis; inde est quod illi qui mere naturales sunt, non sciant aliter quam quod eminentia et opulentia sint ipsae benedictiones, quae a Deo, cum tamen possunt esse maledictiones; ut clare potest concludi ex eo, quod sint apud homines tam bonos quam malos: visi sunt mihi eminentes et opulenti in caelis, et quoque visi sunt in infernis; quapropter, ut dictum est, cum non seducunt, sunt ex Deo, cum autem seducunt sunt ex inferno.

[3] Quod homo in mundo non distinguat inter (1)ea, num sint ex Deo vel num sint ex inferno, est quia non distingui possunt a naturali homine separato a spirituali, at distingui possunt in naturali homine a spirituali, et hoc quoque aegre, quia naturalis homo edoctus est ab infantia mentiri spiritualem; et inde usus quos praestat ecclesiae, patriae, societati et concivi, ita proximo, ipse non modo dicit, sed etiam sibi potest persuadere, quod praestiterit illos propter ecclesiam, patriam, societatem et concivem, cum tamen forte illos praestiterit propter se et mundum ut fines: homo in illa caecitate est ex eo, quod non removerit mala a se per aliquam pugnam; nam quamdiu illa manent, homo nihil ex spirituali in naturali suo potest videre, est sicut somnians qui se vigilem credit, et est sicut avis noctis qui tenebras ut lucem videt: talis est naturalis homo cum porta lucis caeli est clausa; lux caeli est spirituale illustrans naturalem hominem. Nunc quia quam maxime interest scire num eminentia et opulentia, seu amor gloriae et honorum, tum amor pecuniae et possessionum, sint fines, vel num sint media, dicetur prius de fine et de mediis; quoniam si sunt fines sunt maledictiones, si autem non sunt fines sed media sunt benedictiones.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church