Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1194

Previous Number Next Number See English 

1194. "Et omnium occisorum super terra." --Quod significet inde omnia falsa et mala, per quae illi qui ab ecclesia perierunt, constat ex significatione "occisorum," quod sint qui per falsa et mala perierunt (de qua [supra]. n. 315 [a,c,d], 366); et quod "occidere" sit deprivare alios suis veris et bonis per falsa et mala (n. 547, 572, 589); et ex significatione "terrae," quod sit ecclesia (de qua pluries): inde per "sanguinem omnium occisorum super terra" significatur violentia illata omni vero et bono per falsa et mala, per quae illi qui ab ecclesia perierunt. (Continuatio [de Usibus].) Quoniam homo creatus est ut usus praestet, et id est amare proximum, ideo omnes, quotcunque sunt, qui in caelum veniunt, facient usus; secundum usus et secundum amorem illorum, est illis omne jucundum et beatum; non aliunde est gaudium caeleste: qui credit id dari in otio, multum fallitur. Immo, nec aliquis otiosus toleratur in inferno; illi qui ibi sunt, in ergastulis sunt, et sub judice, qui captivis imponit operas, quas facturi sunt cottidie; illis qui non faciunt, non datur cibus nec vestis, stant esurientes et nudi; ita ibi adiguntur: discrimen est quod in inferno faciant usus ex timore, in caelo autem ex amore; et timor non dat gaudium, sed amor. Sed usque datur interpolare opera variis in consortio cum aliis, quae sunt recreationes, ita quoque usus. Datum mihi est videre plura in caelo, plura in mundo, et plura in corpore humano, ac simul expendere usus illorum: ac revelatum est quod unumquodvis in illis, tam magnum quam parvum, creatum sit ex usu, in usu, et ad usum; et quod pars in qua ultimum, quod est ad usum, cessat, separetur ut noxia, ac sicut damnata ejiciatur.

CAPUT XIX. |1.|Post haec audivi tanquam vocem turbae multae in caelo, dicentis, Alleluia, salus et gloria et honor et potentia Domino Deo nostro:

2. Quia vera et justa judicia Ipsius, quia judicavit meretricem magnam quae corrupit terram scortatione sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manu ejus. 3. Et secundo dixerunt, Alleluia; et fumus ejus (1)ascendet in saecula saeculorum. 4. Et prociderunt seniores viginti quatuor, et quatuor animalia, et adoraverunt Deum sedentem super throno, dicentes, Amen, Alleluia. 5. Et vox e throno exivit, dicens, Laudate Deum nostrum, omnes servi Ipsius, et timentes Ipsum, et parvi et magni. 6. Et audivi tanquam vocem turbae multae, et tanquam vocem aquarum multarum, et tanquam vocem tonitruum vehementium dicentium, Alleluia, quia regnat Dominus Deus omnipotens. 7. Gaudeamus et exultemus, et demus gloriam Ipsi, quia venerunt nuptiae Agni, et uxor Ipsius paravit se. 8. Et datum illi ut amiceretur byssino mundo et splendido, nam byssinum justitiae sanctorum. 9. Et dixit mihi, Scribe, Beati qui ad cenam nuptiarum Agni vocati sunt; et dixit mihi, Haec verba vera sunt Dei. 10. Et procidi ante pedes ejus adorare illum; et dixit mihi, Vide ne, conservus tuus sum, et fratrum tuorum habentium testimonium Jesu; Deum adora; nam testimonium Jesu est spiritus prophetiae. 11. Et vidi caelum apertum, et ecce equus albus, et sedens super illo vocatur fidelis et verus, et in justitia judicat et pugnat. 12. Et oculi Ipsius tanquam flamma ignis, et super capite Ipsius diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi Ipse. 13. Et circumindutus vestimento tincto sanguine, et vocatur nomen Ipsius Verbum Dei. 14. Et exercitus qui in caelo sequebantur Ipsum super equis albis, induti byssino albo et mundo. 15. Et ex ore Ipsius prodibat romphaea acuta, ut per illam percutiat gentes; et Ipse pascet illas virga ferrea; et Ipse calcat torcular vini furoris et irae Dei omnipotentis. 16. Et habet super vestimento et super femore suo nomen scriptum, Rex regum et Dominus dominorum. 17. Et vidi unum angelum stantem in sole, et clamavit voce magna dicens omnibus avibus volantibus in medio caelo, Venite et congregamini ad cenam magni Dei. 18. Ut comedatis carnes regum, et carnes chiliarchorum, et carnes fortium, et carnes equorum et sedentium super illis, et carnes omnium liberorum et servorum, et parvorum et magnorum. 19. Et vidi bestiam, et reges terrae et exercitus eorum congregatos facere bellum cum sedente super equo, et cum exercitu Ipsius. 20. Et comprehensa est bestia, et cum illa pseudopropheta qui fecit signa coram illa, quibus seduxit accipientes characterem bestiae, et adorantes imaginem ejus; vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardens sulphure. 21. Et reliqui occisi sunt romphaea sedentis super equo, procedente ex ore Ipsius: et omnes aves satiatae sunt ex carnibus eorum.

EXPLICATIO. {1} [Contenta singulorum versuum.] Glorificatio Domini propter liberationem a Babylone, ab illis qui in caelis inferioribus (vers. 1, 2);

Ut perpetuo ab illa liberentur (vers. 3). Glorificatio Domini propter ea a caelis superioribus (vers. 4). Annuntiatio a Domino e caelo ut colant Ipsum (vers. 5);

Et gaudeant quod Nova Ecclesia appareat (vers. 6, 7). Qualis illa ecclesia (vers. 8). Annuntiatio de Nova Ecclesia ab angelis ad illos qui in terris (vers. 9, 10). Adventus Domini in Verbo, et aperitio Verbi (vers. 11-16). Vocatio omnium ad illam ecclesiam (vers. 17, 18). Resistentia ab illis qui in fide separata, ac illorum remotio et damnatio (19-21). @1. [In editione photolithographica, haec Contenta Versuum singulorum in inferiore margine ad finem capitis xviii. sistunt.]$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church