Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1204

Previous Number Next Number See English 

1204. "Et fumus ejus ascendit in saecula saeculorum." --Quod significet quod falsum mali, quod illis fuerat, damnatum sit inferno in aeternum, constat ex significatione "fumi," quod sit falsum mali (de qua [supra], n. 539 [a,b], 889, 1131); et ex significatione "ascendere in saecula saeculorum," quod sit in inferno esse in aeternum, proinde etiam quod damnatum sit inferno. (Quod "saecula saeculorum" significent aeternum, videatur [supra,] n. 289, (1)468.) (Continuatio [de Vita Vegetabilium].) Quomodo spirituale influit et agit in vegetabilia, ac producit illum conatum, nisum et actum, non potest aliquo intellectu comprehendi, nisi prius evolvantur haec sequentia:-

(1.) Quod nihil in Natura existat et subsistat nisi ex spirituali et per illud. (2.) Quod Natura in se mortua sit, creata ut spirituale ab illa induatur formis quae inserviant usui, ac ut terminetur. (3.) Quod sint binae formae communes, spiritualis et naturalis, spiritualis qualis est animalium, ac naturalis qualis est vegetabilium. (4.) Quod tres vires insint omni spirituali; vis agendi, vis creandi, et vis formandi. (5.) Quod ex spirituali per illas vires existant vegetabilia et quoque animalia, tam quae in caelo apparent, quam quae in mundo. (6.) Quod eadem origo et inde anima sit utrisque, cum sola differentia formarum in quas fit influxus. (7.) Et quod illa origo sit in usu. Haec nisi prius evolvantur, non potest causa effectuum tam mirabilium in regno vegetabili intellectu videri.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church