Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1206

Previous Number Next Number See English 

1206. [Vers. 4.] "Et prociderunt seniores viginti et quatuor, et quatuor animalia." --Quod significet humiliationem cordis [angelorum] superiorum caelorum, constat ex significatione "procidere," quod sit humiliatio cordis (de qua sequitur); et ex significatione "seniorum viginti quatuor," et "quatuor animalium," quod sint caeli superiores et angeli ibi (de qua [supra],n. 313, 322, 362, 462). Quod "procidere" sit humiliatio cordis, est quia procidentia super genua et super faciem est gestus correspondens humiliationi intimae, quae vocatur humiliatio cordis: sunt enim ex creatione gestus qui cuicunque affectioni correspondent; in illos homo sponte labitur cum in affectionem venit, sed ille homo qui non didicit affectiones alienas mentiri; qui autem didicit, ille desumit gestus ex se, per quos effigiat affectiones cordis, tametsi prorsus non cordis sunt; hic etiam potest coram Deo procidere, et tunc nec potest aliter quam mentiri. Haec dicta sunt ut sciatur quod procidere coram Deo sit ex affectione intima, quae vocatur humiliatio cordis; praecedit illa adorationem quae fit ore.

[2] (Continuatio [de Vita Vegetabilium].) (1.) Quod nihil in Natura existat nisi ex spirituali, et per illud est quia nihil existere potest nisi ex alio, ita demum ex Illo qui in Se est et existit; Ille est Deus; ideo etiam Deus vocatur Esse et Existere, "Jah" ex Esse, ac "Jehovah" ex Esse et Existere in Se. Quod nihil in Natura existat nisi ex spirituali, est quia non dari potest aliquid nisi sit illi anima; omne id vocatur anima quod est essentia; quod enim essentiam in se non habet, hoc non existit, est enim non ens, quia non est esse ex quo illud. Ita est cum Natura: essentia ejus, ex qua existit, est spirituale, quia hoc Divinum Esse in se habet, et quoque Divinam vim agendi, creandi et formandi, ut ex sequentibus videbitur; illa essentia etiam vocari potest anima: quia omne spirituale vivit, ac vivum dum agit in non vivum, ut in naturale, dat vel ut sicut vivat, vel ut trahat aliquid apparentiae ex vivo, hoc in vegetabilibus, illud in animalibus.

[3] Quod nihil in Natura existat nisi ex spirituali, est quia non datur effectus absque causa: quicquid in effectu existit est ex causa; quod non est ex causa, hoc separatur. Ita est cum Natura; singula et singularissima ejus sunt effectus ex causa, quae prior est illo, et quae interior est illo, et quae superior est illo, et quoque immediate est a Deo: datur enim mundus spiritualis; ille mundus est prior, interior, et superior mundo naturali; quare omne mundi spiritualis est causa, et omne mundi naturalis est effectus. Existit quidem unum ab altero progressive etiam in mundo naturali, sed hoc per causas ex mundo spirituali; nam ubi causa effectus est, ibi etiam est causa effectus efficientis; omnis enim effectus fit causa efficiens ordine usque ad ultimum, ubi vis effectrix subsistit; sed hoc fit continue ex spirituali, in qua solo illa vis est; hoc itaque est, quod nihil in Natura existat nisi ex spirituali, et per illud.

[4] Sunt binae causae mediae in Natura, per quas fit omnis effectus, seu productio et formatio ibi; causae mediae sunt lux et calor; lux modificat substantias, et calor actuat illas; utrumque est a praesentia solis in illis. Praesentia solis quae apparet ut lux, facit activitatem virium aut substantiarum cujusvis individui secundum formam, in qua est ex creatione; hoc modificatio est. Praesentia autem solis quae percipitur ut calor, expandit individua, ac producit vim agendi et efficiendi secundum formam illorum, actuando conatum, in quo sunt ex creatione: conatus, qui per calorem fit vis agens in formis etiam minimis Naturae, est ex spirituali agente in illis et in illas.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church