Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1208

Previous Number Next Number See English 

1208. "Dicentes, Amen, Alleluia." --Quod significet qui in veritate solus colendus et glorificandus est, constat ex significatione "Amen," quod sit veritas, et in supremo sensu quod sit Dominus quoad Divinum Verum (de qua [supra], n. 34, 228, 464, 469); et ex significatione "Alleluia," quod sit colere et glorificare Dominum (de qua n. 1197, 1203). (Continuatio [de Regno Vegetabili; hic de Formis].)

[2] (3.) Quod sint binae formae communes, spiritualis et naturalis; spiritualis qualis est animalium, et naturalis qualis est vegetabilium. --Inde est quod Omnia Naturae, praeter solem, lunam, et atmosphaeras, faciant tria regna, animale, vegetabile et minerale; et quod regnum minerale sit modo promptuarium, in quo sunt, et ex quo desumuntur illa, quae formas binorum regnorum, animalis et vegetabilis, componunt.

[3] Formae regni animalis, quae una voce vocantur animalia, sunt omnes secundum fluxum substantiarum et virium spiritualium; qui fluxus, ex conatu qui illis inest, est in formam humanam, inque omnia et singula ejus, a capite ad calcem, ita in communi ad producendum organa sensuum et organa motuum, tum organa nutritionis, et quoque prolificationis: ex eo est, quod universum caelum in tali forma sit, et quod omnes angeli et spiritus in tali forma sint, et quod homines in terris in tali forma sint; et quoque omnes bestiae, aves et pisces; his enim omnibus sunt similia organa.

[4] Animalis haec forma conatum ad talia trahit a Primo, a quo omnia sunt, qui est Deus, quod sit Homo: ille conatus et inde determinatio omnium virium spiritualium non aliunde dari et existere potest, nam datur in maximis et minimis, in primis et in ultimis, in mundo spirituali et inde in mundo naturali; sed cum differentia perfectionis secundum gradus.

[5] Altera autem forma quae est forma naturalis, et in qua sunt omnia vegetabilia, trahit suam originem ex conatu et inde fluxu virium naturalium, quae sunt atmosphaerae, et vocantur aetheres, quibus ille conatus inest ex determinatione virium spiritualium, quae est in formam animalem, et ex continua harum operatione in vires naturales, quae sunt aetheres, et per illas in materias telluris, ex quibus vegetabilia componuntur: quod inde sit origo, patet a supradictis, quod aliquod instar formae animalis in illis appareat.

[6] Quod omnia Naturae in illam formam connitantur, et quod aetheres nisum producendi illam ex spirituali sibi impressum ac sic insitum habeant, patet a multis: ut ex vegetatione universali superficiei totius telluris, tum ex vegetatione mineralium in tales formas in fodinis, ubi dantur aperturae, exque vegetatione cretaceorum in corallia in fundis marium, immo ex formis partium nivis vegetabilium aemulis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church