Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1211

Previous Number Next Number See English 

1211. "Et timentes Ipsum."- Quod significet cultum Domini ab illis qui in bono amoris sunt, constat ex significatione amoris Dei, quod sit cultus ex bono amoris (de qua (supra), n. 696, 942, 1150).

[2] (Continuatio (de Regno Vegetabili; hic de Vegetabilibus in Caelo).) Nunc aliquid dicetur de Vegetabilibus in caelo; prius dictum est de Animalibus ibi. Sunt in caelis sicut in terris vegetabilia omnis generis et omnis speciei; immo sunt in caelis vegetabilia quae non in terris, sunt enim composita generum et specierum, etiam cum variatione infinita; hoc trahunt ex Origine sua, de qua infra: sed genera et species vegetabilium differunt in caelis, sicut genera et species animalium ibi, de quibus supra.

[3] Secundum gradus lucis et caloris ibi apparent horti paradisiaci, nemora, agri et campi, et in illis arboreta, floreta et vireta. In caelo intimo seu tertio sunt imprimis arboreta ex quorum fructibus stillant olea; sunt floreta, ex quibus sparguntur odores fragrantes, et in quorum seminibus sunt sapores ex fragrantia et oleo dulces; sunt vireta, quae redolent ex similibus. In caelo medio seu secundo sunt arboreta ex quorum fructibus stillant vina; sunt floreta, ex quibus halant odores amoeni, et in quorum seminibus sunt sapores delicati; vireta similiter. In infimo seu primo caelo dantur similia quae in intimo et medio caelo, cum discrimine jucunditatum et amoenitatum secundum gradus.

[4] Sunt quoque fructus et semina in caelo intimo ex puro auro, in caelo medio ex argento, et in caelo infimo ex cupro; et quoque sunt flores ex lapidibus pretiosis et ex crystallis. Haec omnia sunt egerminationes ex terris ibi. Sunt terrae ibi sicut apud nos; sed nihil enascitur ibi ex semine seminato, sed ex semine creato, et creatio ibi est instantanea, ac duratio quandoque diutina et quandoque momentanea; existunt enim per vires lucis et caloris ex Sole caeli, qui est Dominus, absque viribus succenturiatis et auxiliatricibus per lucem et calorem e sole mundi: inde sunt materiae in terris nostrae telluris fixae, ac germinationes constantes; materiae autem seu substantiae in terris quae in caelis sunt, non sunt fixae, et inde nec germinationes ex illis sunt constantes; sunt omnia ibi spiritualia in apparentia naturali: aliter in terris subjectis soli mundi. Haec allata sunt ut confirmetur quod omni spirituali, sive in caelo sit sive in mundo, insint tres illae vires, quae sunt vis agendi, vis creandi, et vis formandi, et quod illae vires continue pergant ad suum ultimum, ubi desinant et subsistant; et hoc non modo in primis ejus, sed etiam in ultimis ejus: inde est quod in caelis aeque existant terrae, nam terrae ibi sunt illae Vires in ultimis; discrimen est quod terrae ibi sint spirituales ex origine, et quod terrae hic sint naturales; et quod productiones e nostris terris fiant ex spirituali, media Natura, at in illis terris absque Natura.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church