Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1228

Previous Number Next Number See English 

1228. (Vers. 10.) "Et procidi ante pedes ejus adorare illum."- Quod significet ex illo perceptionem Divini, cui adoratio, constat ex significatione "procidere ante pedes" et "adorare," quod sit agnoscere, confiteri et colere Divinum (da qua (supra),n. 805(a), 821(a), 1206); quod sit modo perceptio Divini ex eo, patet ex dictis ejus quod non adorandus sit, quia est modo angelus, qui est similiter servus Domini quemadmodum sunt homines. Sed res in se talis est, quod Dominus cum mittit angelos ad homines, ut fecit ad prophetas, impleat illos Divino suo, et sic ferat illos ad loquendum: angelus, qui missus est, tunc non loquitur ex se, sed ex Domino; verum ut primum elocutus est, redit in se et cognoscit quod solum angelus sit. Ita a Domino mediis angelis conscriptum est Verbum, ac ita Dominus cum antiquis locutus est, ut cum Abrahamo, Hagare ancilla ejus, cum Guideone, et in genere cum prophetis; quare etiam angeli ab illis vocati sunt Jehovah, et quidam adorati quamdiu impleti fuerunt Divino: haec praesentia Domini est eadem cum praesentia Spiritus sancti. Ex his patet quid per illa verba significatur.

[2] (Continuatio (de Omnipraesentia et de Omniscientia).) (8.) Quoniam Domino est Divinus Amor et Divina Sapientia, ideo Ipsi est Divina omnipraesentia et Divina omniscientia ex utroque, sed omnipraesentia principaliter est ex Divino Amore, ac omniscientia principaliter ex Divina Sapientia.- Amor et Sapientia in Domino non sunt duo sed unum, et hoc unum est Divinus Amor, qui coram angelis caeli apparet ut Sol: at Amor et Sapientia procedens ex Domino ut Sole, apparent ut duo distincta; Amor apparet ut calor, et Sapientia ut lux. Haec et ille ex suo ortu a Sole prorsus unum agunt, sed separantur apud angelos caeli et apud homines ecclesiae: apud quosdam amor qui est calor plus recipitur quam sapientia quae est lux; hi vocantur angeli et homines caelestes; et apud quosdam sapientia quae est lux plus recipitur quam amor qui est calor; hi vocantur an eli et homines spirituales. Haec illustrari possunt a sole mundi. In illo sole ignis et origo lucis prorsus unum sunt, et hoc unum est igneum illius solis. Ex hoc procedit calor et simul lux, quae ut duo distincta apparent, sed usque ex ortu unum agunt; hoc unum in tellure apparet tempore veris et tempore aestatis, at duo distincta sunt secundum conversionem telluris ad solem, ac ita quoque secundum receptionem directam aut obliquam: haec correspondentia sit illustrationi.

[3] Simile est cum omnipraesentia et omniscientia. Hae in Domino unum sunt, sed usque ut duo distincta attributa procedunt a Domino; nam omnipraesentia se refert ad Amorem, et omniscientia ad Sapientiam, seu quod idem, omnipraesentia se refert ad Bonum, et omniscientia ad Verum, quoniam omne Bonum est Amoris, et omne Verum est Sapientiae. Causa quod omnipraesentia Domini se referat ad Amorem et Bonum, est quia Dominus est praesens apud hominem in ejus amoris bono; et quod omniscientia se referat ad Sapientiam et Verum, est quia Dominus ex hominis bono amoris est omnipraesens in ejus intellectus veris, et haec omnipraesentia vocatur omniscientia; ut in particulari apud unum hominem, ita in communi apud omnes.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church