128. "Et vincens non laedetur a morte secunda." - Quod significet quod qui permanet in genuina affectione veri ad finem vitae suae in mundo, in novum caelum venturus sit, constat ex significatione "vincere," cum de illis qui desiderant cognitiones veri et boni ex Verbo, quod sit permanere in genuina affectione veri usque ad finem vitae in mundo: dicitur "vincens," quia illi sunt qui spiritualem tentationem, quae est a malis et falsis, subeunt, et pugnant; quibus resistere, et quae domare et subjugare sicut suos hostes, est vincere. Sed nemo vincit, nisi permaneat in affectione veri spirituali usque ad finem vitae in mundo: tunc absolvitur opus, nam homo in aeternum manet qualis tunc est, nempe qualis ejus vita ad illum terminum fuit; mors est complementum ejus. Sed vincere nemo potest, nisi solus Dominus; homo qui oredit ex se vincere, et non Dominus apud illum, is non vincit sed succumbit; est enim fides spiritualis quae vincit, et nihil fidei spiritualis est ab homine, sed omne ejus a Domino. (Quid fides spiritualis, videatur in opusculo De Ultimo Judicio, n. 33-39; et in Doctrina Novae Hiersoloymae, n. 108-109; et quid tentatio spiritualis, ibi n. 187-201.) Quod "non laedi a morte secunda" sit venire in novum caelum, non sciri potest nisi sciatur quid "prius caelum," et quid "novum caelum," de quibus in Apocalypsi (cap. xxi.). (Quid "prius caelum," aliquid ostensum est in opusculo De Ultimo Judicio, n. 65-72; et quid "novum caelum," in Nova Hierosolyma et ejus Doctrina, n. 1-7.) Sed quid "prima mors" et quid "secunda mors," tum quid "prima resurrectio" et "secunda resurrectio" dicetur in explicatione ad cap. xx., xxi., ubi dicitur, "Reliqui ex mortuis non reviviscent, donec consummati fuerint mille anni; hoc est resurrectio prima: beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione (1)prima; in hos secunda mors non habet potestatem; sed erunt sacerdotes Dei et Christi" (xx. 5, 6);
"Eorum pars erit in stagno ardente igne et sulphure, quod est mors secunda" (xxi. 8). Inde patet quod "mors secunda" sit damnatio; inde laedi ab illa est damnari, ac vicissim non laedi ab illa est salvari; et quia omnes qui salvantur in novum caelum veniunt, ideo per "non laedi a morte secunda" significatur venire in novum caelum (de quo, et a quibus id, videatur in opusculo De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina, n. 2-6).