Apocalypse Explained (Whitehead) n. 175

Previous Number Next Number See English 

175. (a). "Et dabo illi potestatem super gentes." - Quod significet quod super mala apud se, quae tunc a Domino discutientur, constat ex significatione "gentium," quod sint mala (de qua sequitur); et ex significatione "dare potestatem super illas," quod sit quod illa, nempe mala, tunc a Domino discutientur: "potestatem habere" cum dicitur "super gentes," est discutere cum dicitur de malis; ita voces applicantur suis subjectis: quod discutientur a Domino, est quia Dominus discutit mala per vera; revelat illa prius per vera, et cum homo agnoscit illa, tunc Dominus discutit illa. (Quod solus Dominus id faciat, videatur Doctrina Novae Hierosolymae, n. 200.) Pluries in Verbo nominantur "gentes et populi," et qui non scit aliquid de sensu spirituali seu interno Verbi, credit quod populi et gentes intelligantur, sed per "populos" intelliguntur illi qui in veris sunt, aut in opposito sensu qui in falsis, ac per "gentes" intelliguntur illi qui in bonis, aut in opposito sensu qui in malis; et cum per "populos" et "gentes" illi intelliguntur, etiam abstracte a personis per "populos" intelliguntur vera aut falsa, ac per "gentes" bona aut mala, nam verus sensus spiritualis est abstractus a personis, spatiis, temporibus, et similibus quae sunt propria Naturae;

[2] sensus naturalis Verbi, qui est sensus litterae ejus, est una cum illis, et sensus qui est una cum illis inservit pro basi sensui qui est absque illis: omnia enim quae in Natura sunt, ultima ordinis Divini sunt; ac Divinum non subsistit in medio, sed defluit usque ad sua ultima, et sic subsistit; inde est quod Verbum tale sit in littera, et nisi tale foret, non inserviret sapientiae angelorum, qui spirituales sunt, pro basi. Inde videri potest quantum errant qui contemnunt Verbum propter stylum. Quod "gentes" significent illos qui in bono sunt, et abstracte bona, est quia homines antiquis temporibus vixerunt distincti in gentes, familias, et domos, et tunc amaverunt se mutuo et pater gentis totam gentem quae ex se erat, ita erat inter illos bonum amoris regnans; inde est, quod per "gentes" significentur bona. At cum in contrarium iverunt, quod factum est sequentibus aevis, cum imperia coeperunt, tunc per "gentes" significata sunt mala. (Sed plura de his videantur in opusculo De Telluribus in Universo, n. 49, 90, 173, 174.)

[3] Quod "gentes" in Verbo significent bona aut mala, ac "populi" vera aut falsa, constare potest a sequentibus his locis: - Apud Esaiam, "Ambulabunt gentes ad lucem tuam, et reges ad splendorem ortus tui. . . . . Tunc videbis et afflues, . . . . et dilatabit se cor tuum, quod convertatur ad Te multitudo maris, exercitus gentium (1)veniunt ad Te . . . . aperientur portae tuae jugiter, interdiu et noctu non claudentur, ad adducendum ad Te exercitum gentium, et reges earum deducentur; nam gens aut regnum quae non servient Tibi peribunt; et gentes vastando vastabuntur. . . . Suges lac gentium, immo ubera regum suges. . . . . Exiguus erit in mille, et paucus in gentem numerosam" (lx. (3,) 5, 11, 12, 16, 22);

agitur ibi de Domino, et per "gentes" intelliguntur omnes qui in bono amoris sunt in Ipsum, et per "reges" omnes qui in veris fidei in Ipsum; inde patet quinam intelliguntur per "gentes" quae "ambulabunt ad lucem tuam" et per "exercitum gentium" quae "adducentur," et quinam per "reges qui ambulabunt ad splendorem ortus tui," et per "reges gentium" qui "deducentur;" et quid intelligitur per quod "suges lac gentium, et ubera regum" ("lac" est jucundum boni amoris, similiter "ubera" quia ex illis lac); multiplicatio veri et fructificatio boni describitur per quod "exiguus erit in mille, et paucus in gentem numerosam:" per "gentes" autem "quae vastabuntur," intelliguntur omnes qui in malis sunt, et quoque ipsa mala.

[4] Apud eundem, "Ecce tollam erga gentes manum meam, et erga populos tollam signum meum, ut adferant filios tuos in sinu, et filias tuas super humero apportent; et erunt reges nutritii tui, et principes feminae lactatrices tuae; facies (ad) terram incurvabunt Tibi" (xlix. 22, 23);

agitur etiam ibi de Domino, et de illis qui Ipsum colent et adorabunt; "tollere erga gentes manum et erga (2)populos signum," est adsciscere sibi omnes qui in bonis amoris et inde veris sunt; de his dicitur, quod "adferent filios tuos in sinu, et filias tuas apportabunt humero;" "filii" sunt affectiones veri, et "filiae" sunt affectiones boni (videatur supra, n. (3)166); et de illis dicitur quod eorum "reges erunt nutritii tui, et principes feminae lactatrices tuae;" "reges" sunt ipsa vera, "principes feminae" sunt eorum bona; per haec et illa quia homo regeneratur et quoque alitur, dicitur quod erunt "lactatrices" et "nutritii." (Quod homo per vera et per vitam secundum illa regeneretur, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 23, 24, 27, 186.) Hic est sensus internus horum verborum; quis absque eo sensu intellecturus esset illa?

[5] Apud eundem, "Dixit Jehovah, Ecce Ego expandens super" Hierosolymam, "sicut fluvium, pacem, et sicut torrentem (inundantem), gloriam gentium, ut sugatis. . . . . Veniet ad congregandum omnes gentes et linguas, ut veniant videantque gloriam meam. . . . . . Annuntiabunt gloriam meam in gentibus; tunc adducent fratres vestros ex omnibus gentibus munus Jehovae super equis et super curru, . . . . ad montem sanctitatis meae" (lxvi. 12, 18-20);

"Hierosolyma" ibi est ecclesia Domini in caelis et in terris; ecclesia in caelis dicitur, quia ibi etiam est ecclesia (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 221-227); per "gentes et linguas" intelliguntur omnes qui in bonis amoris et inde veris: (dicitur) "adducere ex omnibus gentibus munus Jehovae super equis et super curru," (et hic) "munus Jehovae" est cultus ex bono amoris, "equi et currus" sunt intellectualia et doctrinalia, nam ex his et super his fundatur cultus. (Quod "equi et currus" illa significent, videatur in opusculo De Equo Albo, n. 1-5.)

[6] Apud eundem, "Fiet in die illo Radicem Jischaji, qui stans in signum populorum, gentes quaerent" (xi. 10);

"Radix Ischaji" est Dominus; "Stare in signum populorum," est ut videatur ab illis qui in veris sunt; "gentes qui quaerent" sunt qui in bono amoris: creditur quod per "gentes" ibi intelligantur gentes quae accessurae sunt et Dominum agniturae, ex quibus ecclesia quae Ecclesia Gentium vocatur; at non illi per "gentes" intelliguntur, sed omnes qui in amore et fide in Dominum Sunt, sive intra ecclesiam sive extra illam sint (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 308, (1)318-328).

[7] Apud eundem, "Honorabunt Te populus validus, urbs gentium potentium timebunt Te" (xxv. 3);

apud eundem, "Aperite portas ut ingrediatur gens justa; . . . . addidisti genti, Jehovah, addidisti genti, glorificatus es" (xxvi. (2)2,15);

apud eundem, "Appropinquate gentes ad audiendum, et populi auscultate" (xxxiv. 1); apud eundem, "Jehovah vocavi Te in justitia, . . . . in foedus populo, in lucem gentium" (xlii. 6);

apud Jeremiam, "Benedicent sibi in Eo gentes, et in Eo gloriabuntur" (iv. 2);

apud eundem, "Quis non timebit Te, Rex gentium? . . . . et in omni regno earum non sicut Tu" (x. 7);

apud Danielem, "Videns fui in visionibus noctis, et ecce cum nubibus caeli sicut Filius hominis; . . . . Huic datum est dominium et gloria et regnum, et omnes populi, gentes, et linguae Ipsum colent" (vii. 13, 14);

apud Davidem, "Confitebuntur Tibi populi, Deus, confitebuntur Tibi populi omnes. laetabuntur et jubilabunt gentes, eo quod judicaturus es populos rectitudine, et gentes in terra ducturus es" (Psalm. (1)lxvii. 4-6 (B. A. 3, 4));

apud eundem, "Ut videam bonum electorum tuorum, et laeter in gaudio gentium tuarum" (Psalm. (2)cvi. 5);

in Apocalypsi, Afferretur gloria et honor gentium in Novam Hierosolymam (xxi. (3)26);

apud Esaiam, "Vos sacerdotes Jehovae vocabimini, ministri Dei (4)nostri, dicetur vobis; opes gentium comedetis, et in gloria earum gloriabimini" (lxi. 6);

in Threnis, "Spiritus narium nostrarum, Unctus Jehovae, captus est in foveis eorum, de quo dixeramus, In umbra ejus vivemus inter gentes" (iv. 20). In his locis per "gentes" intelliguntur omnes qui in amore in Dominum sunt, sive intra ecclesiam ubi Verbum est, sive extra illam sint.

[8] (b.) Quod per "gentes" in opposito sensu intelligantur illi qui in malis sunt, et abstracte ipsa mala, constare potest a sequentibus: -Apud Jeremiam, "Adducam super vos gentem e longinquo . . . . gens valida ista, gens a saeculo ista, gens cujus non cognosces linguam; . . . . comedet messem tuam et panem tuam, comedet filios tuos et filias tuas comedet vitem tuam et ficum tuam; desolabit urbes . . . . gladio" (v. 15, 17);

agitur ibi de vastatione ecclesiae, et per "gentem" intelligitur malum, quod illam consummaturum; inde dicitur quod "comedet messem et panem," "filios et filias," "vitem et ficum," et "depauperabit urbes gladio;" per quae significantur omnia bona amoris et vera fidei; per "messem" status receptionis veri a bono (videatur n. 9295); per "panem," bonum amoris (in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 218); per "filios et filias," affectiones veri et boni (supra, n. (1)166); per "vitem," ecclesia interna, ita interna ecclesiae (in Arcanis Caelestibus, n. 1069, 5113, 6376, 9277); per "ficum," ecclesia externa, ita externa ecclesiae (n. 5113); per "urbes," doctrinae (n.4011, (2)2449, (3)2712, 2943, 3216, 4492, 4493); per "gladium," falsum destruens (supra, n. 73, 131(b)): ex his constare potest quod per "gentem" significetur malum quod destruit ea omnia.

[9] Apud eundem, "Ecce Ego dans coram populo hoc offendicula, ut offendant in iis patres et filii: . . . . ecce populus veniens e terra septentrionis, et gens magna ex lateribus terrae; . . . . non miserantur, vox (4)eorum sicut mare resonat, et super equis equitant" (vi. 21-23);

"gens" etiam ibi pro malo, et "populi" pro falsis; "offendicula in quibus offendent patres et filii," sunt perversiones boni et veri ("patres" sunt bona, et "filii" sunt vera quae inde); "populus" dicitur "e terra septentrionis, et gens e lateribus terrae," quia "septentrio" significat falsum ex malo, et "latera terrae" significant quae extra ecclesiam, ita significant mala remota a bonis ecclesiae; "resonare sicut mare, et equitare super equis," est persuadere ex fallaciis sensuum, et per ratiocinia inde.

[10] Apud Ezechielem, "Terra est plena judicio sanguinum, et urbs plena est Violentia; ideo adducam pessimas gentium, ut occupent domos eorum; . . . . rex lugebit, et princeps induetur stupore" (vii. 23, 24, 27);

"terra" est ecclesia; "plena judicio sanguinum," est quod sit in falsis destruentibus bona; "urbs" est doctrina; "plena violentia," est quod vim inferat bono charitatis; "pessimae gentium," sunt dira falsa ex malo; "occupare domos eorum," est mentes eorum; "rex" qui "lugebit," est verum ecclesiae; "princeps" qui "induetur stupore," est verum inserviens. (Quod "terra" sit ecclesia, videatur n. 662, 1066, (5)1068, 1262, 1413, 1607, 2928, 3355, 4447, 4535, 5577, 8011, 9325, 9643: quod "sanguines" sint falsa destruentia bonum, n. 374, 1005, 4735, 5476, 9127: quod "urbs" sit doctrina, n. 2268, (6)2449, 2451, 2712, 2943, 3216, 4192, 4493: quod "violentia" sit vis inferens bono charitatis, n. 6353: quod "domus" sint illa apud hominem quae ejus mentis sunt, n. 710, (7)2231, 2233, (8)2559, 3128, 3538, (9)4973, 5023, 6690, 7353, 7848, 7910, 7929, 9150: "rex" qui "lugebit," quod sit verum ecclesiae, videatur supra, n. 31 (a).)

[11] Apud Davidem, "Jehovah irritum reddit consilium gentium, subvertit cogitationes populorum" (Psalm. xxxiii. 10);

"gentes" pro illis qui sunt in malis, et "populi" pro illis qui sunt in falsis; quia illi et hi significantur, ideo dicitur quod "Jehovah irritum reddet consilium gentium, et subvertet cogitationes populorum," quae sunt binae expressiones sicut unius rei, sed usque distinctae sunt in sensu interno, in quo per "gentes" aliud significatur quam per "populos."

[12] Apud Lucam, "Tunc cadent acie gladii, et captivabuntur inter omnes gentes, et tandem Hierosolyma erit conculcata a gentibus, usque dum implebuntur tempora gentium; tunc erunt signa in sole, luna et astris, et super terra angustia gentium, . . . . resonante mari et salo" (xxi. 24, 25);

agitur ibi de consummatione saeculi, quae est ultimum tempus ecclesiae, quando nulla amplius fides quia nulla charitas, seu non verum quia non bonum: hoc describitur ibi per correspondentias; "cadere acie gladii" est destrui a falsis; "captivari inter omnes gentes" est occupari a malis omnis generis; "Hierosolyma" quae "erit conculcata" est ecclesia; "sol" est amor in Dominum, "luna" est fides in Ipsum, "astra" seu "stellae" sunt cognitiones boni et veri; "signa in illis" est quod peritura; "mare et salum" quae "resonabunt" sunt fallaciae et inde ratiocinia.

[13] Apud Matthaeum, "Insurget gens contra gentem, et regnum contra regnum, et erunt fames, pestes et terrae motus in singulis locis; . . . . et tradent vos in afflictionem: . . . . et eritis exosi omnibus gentibus propter nomen meum" (xxiv. 7, 9; Luc. xxi. 10, 11);

haec etiam dicta sunt a Domino de ultimo tempore ecclesiae, et per quod "insurget gens contra gentem et regnum contra regnum," significatur quod dissidia erunt malorum et falsorum inter se; per "fames et pestes" significatur defectus et consumptio verorum; per "terrae motus" perversio ecclesiae; per "esse exosi omnibus gentibus," significatur esse exosi omnibus qui in malo sunt; per "nomen Domini," propter quod "exosi erunt," significantur omnia amoris et fidei, per quae Dominus colitur (videatur supra, n. 102, 135).

[14] Apud Ezechielem, "Ecce Aschur, cedrus in Libano, . . . . alta facta est et multiplicati sunt rami ejus in ramis ejus nidificarunt omnes aves caelorum, et sub ramis ejus pepererunt omnes bestiae agri, et in umbra ejus habitarunt omnes gentes magnae. . . . . Sed elatum est cor ejus in altitudine sua, quare dabo eum in manum fortis gentium, . . . . exscindent eum alieni, violenti gentium, et dejicient eum; . . . . unde descenderunt ex umbra ejus omnes populi terrae, et deseruerunt eum"(xxxi.3, 5, 6, (10,) 11, 12);

haec nemo intellecturus est nisi noverit sensum spiritualem seu internum Verbi; credet quod sint merae comparationes, in quibus non aliqua significatio spiritualis, cum tamen singula ibi significant talia quae caeli et ecclesiae sunt; quare illa paucis explicabuntur: "Aschur" est rationale hominis ecclesiae quod illustratur; hoc vocatur "cedrus in Libano," quia "cedrus" significat idem cum "Aschure," in specie verum ex bono ibi; et "Libanus" est mens ubi illud, quia in Libano cedri; "rami ejus" qui "multiplicati," sunt vera inde; "aves caelorum" qui "nidificarunt in ramis ejus," sunt affectiones veri; "bestiae agri" quae "pepererunt sub ramis," sunt affectiones boni; "gentes magnae" quae "in umbra ejus habitarunt," sunt bona amoris; "cor elatum in altitudine sua," est amor sui; "dari in manum fortis gentium, ac dejici a violentis gentium," est quod mala ex illo amore destruent bona et vera; "populi terrae" qui "descenderunt ex umbra ejus et deseruerunt eum," sunt omnia vera ecclesiae: quod per "gentes" significentur bona, et in opposito sensu mala, constat inde; per "gentes" quae "habitarunt in umbra ejus," bona, et per "gentes" quae "exscindent et dejiciunt eum," mala. (Praeterea videantur quae de gentibus et earum significatione dicta et ostensa sunt in Arcanis Caelestibus, nempe quod per "gentes" in Verbo intelligantur qui in bono, et quod inde per illas significentur bona, n. 1059, 1159, 1258, 1260, 1416, 1849, 6005; "coetus gentium," quod sint vera et bona, n. 4574, 7830; "gens sancta," quod sit regnum spirituale, n. 9255, 9256; cum dicitur "gens et populus," quod per "gentem" intelligantur qui in bono caelesti, et per "populum" qui in bono spirituali, n. (1)10288. Quod per "gentes," imprimis per "gentes terrae Canaanis," intelligantur mala et falsa omnis generis, n. 1059, 1205, 1868, (2)6306, 8054, 8317, 9320, 9327.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church