Apocalypse Explained (Whitehead) n. 212

Previous Number Next Number See English 

212. "Ecce faciam illos ut veniant et adorent ad pedes tuos." - Quod significet statum eorum post mortem, quod extra caelum erunt non admittendi, patet a serie antecedentium et consequentium. Agitur in hoc versu de illis qui dicunt se esse in veris cum tamen sunt in falsis quia in nulla charitate. De his in Verbo dicitur quod venturi sint ad ostium et pulsaturi, sed quod non admittentur: "ad ostium venire et pulsare" est "adorare ad pedes." Quod dicatur "ad pedes tuos," est quia caelum in toto complexu refert unum hominem; supremum seu tertium caelum refert caput, medium seu secundum refert corpus, ac ultimum seu primum refert pedes; quare "ad pedes" stare et adorare, est extra caelum et velle admitti sed non posse. (Quod Caeli in uno complexu referant unum Hominem, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 59-67, seq. Quod tres Caeli sint, n. 29-40 ibi; et quod Caelum supremum formet Caput, medium Corpus, ultimum Pedes, n. 65 ibi.) Ex his patet cur dicitur "ad pedes" stare, cum extra caelum. Quod non admitti possint, est quia universum caelum formatum est secundum affectiones boni et veri, ac distinctum est in societates secundum omnes differentias affectionum illarum; qui itaque non in charitate sunt, non in aliqua affectione, in qua caelum, sunt; nam charitas seu amor erga proximum est affectio: quapropter non in caelo locum habent, sed extra illud; et qui ex illis in malis et in falsis fuerunt, illi secundum amores suos seu affectiones conjunguntur illis qui in (1)infernis sunt, et illuc dejiciuntur.

[2] Quod talis sors maneat illos qui in sola fide et in nulla charitate, praedictum est a Domino pluribus in locis: - Ut apud Matthaeum, "Omnis arbor non faciens fructum bonum exscinditur et in ignem conjicitur, nam ex fructibus eorum cognoscetis eos. Non omnis dicens Mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum, sed faciens voluntatem Patris mei qui in caelis. Multi dicent Mihi in illo die, Domine, Domine, nonne per nomen tuum prophetavimus, et per nomen tuum daemonia ejecimus, et in nomine tuo multas virtutes fecimus? Et tunc confitebor illis, quod nunquam novi vos; discedite a Me omnes operarii iniquitatis. Omnis qui audit mea verba, et facit ea, assimilabo viro prudenti, qui aedificavit domum super petra;... at omnis audiens verba mea et non faciens illa, assimilabitur viro stulto, qui aedificavit domum super arena" (vii. 19-27):

hic describuntur illi qui in fide ex charitate sunt, et qui in fide et in nulla charitate; illi qui in fide ex charitate per "arborem facientem fructus bonos," et per "domum quae aedificatur super petra;" (etiam "fructus" significant in Verbo opera charitatis, et "petra" fidem ex charitate;) at illi qui in fide separata a charitate sunt, intelliguntur per "arborem non facientem fructus bonos," et per "aedificantes domum super arena;" (etiam "fructus mali" in Verbo significant opera mala, et "arena" fidem separatam a charitate;) de his dicitur quod dicturi, "Domine, Domine, aperi nobis," sed quod responsum laturi, "Nunquam novi vos; discedite a Me omnes operarii iniquitatis."

[3] Similiter apud Lucam, "Certate intrare per angustam portam, quia multi... quaerent, intrare, sed non poterunt. Ex quo surrexerit Paterfamilias, et occluserit ostium, et coeperitis foris stare, et pulsare ostium, dicentes, Domine, Domine, aperi nobis; sed respondens dicet, Non novi vos unde sitis; tunc incipietis dicere, Edimus coram Te et bibimus, et in plateis nostris docuisti: sed dicet, Dico Vobis, non novi vos unde sitis, discedite a Me omnes operarii iniquitatis" (xiii. 24-27);

etiam hic agitur de illis qui in fide sunt et non in charitate; de quibus dicitur quod "foris stabunt pulsaturi ostium, sed quod non admittentur:" "edere et bibere" coram Domino ac "in plateis doceri, significat Verbum et praedicationes ex Verbo audire et scire quae fidei erunt; sed quia in nulla charitate sunt, eis dicitur, "Non novi vos unde sitis; discedite:" nam a Domino omnes noscuntur ex amore, et non ex fide separata.

[4] Simile intelligitur per Quinque Virgines stultas, quae non habebant oleum in lampadibus, de quibus etiam dicitur, quod venerint "dicentes Domine, Domine aperi nobis; at Ipse respondit, Amen dico vobis, non novi vos" (Matth. xxv. 1-12):

per "virgines In Verbo significantur illi qui ab ecclesia; per "lampades" illa quae fidei sunt; et per "oleum" significatur bonum amoris; inde per "quinque virgines stultas quae non oleum habebant in lampadibus," significantur qui in fide sunt et non in amore. Simile etiam significatur per Hircos qui ad sinistram, quibus dictum est, quod esuriverit et sitiverit et non dederint Illi edere et bibere, quod peregrinus fuerit et non collegerint, quod nudus fuerit et non amiciverint, quod aegrotus et in carcere et non visitaverint (Matth. xxv. 41-43);

per "oves" ibi qui "ad dextram" significantur qui in charitate, per "hircos" qui in fide et nulla charitate (quod hi per "hircos" significentur, videatur n. 4769; et illi per "oves," n. 4169, 4809).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church