Apocalypse Explained (Whitehead) n. 222

Previous Number Next Number See English 

222. "Et scribam super illum nomen Dei mei." - Quod significet quale eorum secundum Divinum Verum implantatum vitae, constat ex significatione "scribere" super aliquem, cum a Domino, quod sit implantare vitae (de qua sequitur); ex significatione "nominis," quod sit quale status (de qua supra, n. 148); et ex significatione "Dei," quod Sit Divinum Verum procedens a Domino in caelo, ita Dominus ibi (de qua etiam supra, n. 220(a)); nam Dominus est supra caelos, apparet enim illis qui in caelo sunt ut Sol (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 116-125) Divinum inde procedens quod vocatur Divinum Verum, et quod facit caelum in communi et in parte, est quod in Verbo intelligitur per "Deum;" inde est quod angeli dicantur "dii," et quod Deus in lingua Hebraea dicatur Elohim in plurali. Ex his patet cur Dominus hic dicit "Nomen Dei mei;" ac supra, "Faciam illum columnam in templo Dei mei" (n. 219); ac infra, "Scribam super illum nomen civitatis Dei mei, Novae Hierosolymae quae descendit e caelo a Deo meo" (n. 223).

[2] Quod "scribere" super aliquem sit implantare vitae, est quia scribere est ex memoria, cogitatione et mente emittere in chartam id quod permansurum est; quare in spirituali sensu significat id quod permansurum est in vita hominis, illi inscriptum et implantatum. Sic vertitur sensus naturalis vocis illius in sensum spiritualem; nam naturale est scribere super charta et in libro, sed spirituale est inscribere vitae, quod fit cum implantatur fidei et amori, nam amor et fides faciunt vitam spiritualem hominis. Quia "scribere" significat implantare vitae, ideo etiam dicitur de Jehovah seu Domino quod "scribat" et "scripserit in libro;" per quod intelligitur id quod a Domino inscriptum est spiritui hominis, hoc est, ejus cordi et animae, seu quod idem, ejus amori et fidei: - Ut apud Davidem, "Non latuit Te os meum, cum factus sum in occulto;... super libro tuo omnes scripti sunt dies, quibus formati, et non unus ex illis deest" (Psalm. cxxxix. 15, 16):

apud eundem, "Deleantur e libro vitarum, et cum justis non scribantur" (Psalm. lxix. 29(B.A. 28)):

apud Danielem, "Eripietur populus omnis qui invenitur scriptus in libro" (xii. 1):

apud Mosen, "Dele me quaeso e libro quem scripsisti: et dixit Jehovah, Illum qui peccavit Mihi, delebo e libro meo" (Exod. xxxii. 32, 33):

in Apocalypsi, "Liber scriptus intus et a tergo, obsignatus septem sigillis," quem nemo potuit aperire quam solus Agnus (v. 1, seq.):

alibi, Adorabunt bestiam "omnes quorum non scripta sunt nomina in libro vitae Agni" (xiii. 8; cap. xvii. 8):

alibi, "Vidi... quod libri aperti sint; et liber alius apertus qui est vitae, et judicati sunt mortui juxta ea quae scripta sunt in (1)libris secundum opera eorum;... et si quis non inventus est in libro vitae scriptus, ejectus est in stagnum ignis" (Apoc. xx. 12, 13, (2)15):

et alibi, Non ingredietur in Novam Hierosolymam, "nisi qui scriptus in libro vitae Agni" (xxi. 26 (B.A. 27)):

in his locis non intelligitur quod scripti sint in libro, sed quod omnia fidei et amoris inscripta sint spiritui hominis (ut constare potest ex illis quae in opera De Caelo et Inferno, n. 461-469, ostensa sunt).

[3] Quod "scribere" in Verbo significet illa quae inscribuntur et implantantur vitae, patet etiam ab aliis locis ubi "scribere" dicitur: - Ut apud Jeremiam, "Dabo legem meam in medio eorum, et super cor eorum scribam eam" (xxxi. 33);

"dare legem in medio illorum," est Divina Vera in illis; "in medio" significat intus apud hominem (videatur n. 1074, 2940, 2973); et "illam super cor scribere" est indere amori, "cor" enim significat amorem (n. 7542, 9050, 10336). Apud Ezechielem, Propheta vidit volumen libri scriptum ante et post, et quod "scriptum super eo erant lamentationes, gemitus et planctus" (ii. (3)9, 10; cap. iii. 1-3);

per "volumen libri scriptum ante et post" significatur status ecclesiae tunc, ita qualis erat vita eorum qui ab ecclesia; quare simile per "volumen libri" hic significatur quod per "librum vitae" supra; et quia vita illorum absque bonis amoris et veris fidei fuit, dicitur quod "scriptum super eo essent lamentationes, gemitus et planctus." Quod Lex Inscripta fuerit tabulis lapideis, et scripta digito Dei (Exod xxxi. 18: Deut. iv. 13; cap. ix. 10), significabat quod vitae imprimenda (n. 9416); per "Legem" enim in stricto sensu intelliguntur decem praecepta Decalogi, at in lato sensu totum Verbum (n. 6752, (1)7463); et per "lapidem" significatur Verum, ibi Divinum Verum (n. 643, 1198, 3720, 6426, 8609, 10376). Simile significatur per Quod super duodecim lapidibus desumptis ex Jordane scriberentur verba Legis (Deutr. xxvii. 2-4, 8; Jos. iv. 3, seq.).

[4] Apud Ezechielem, "Fili hominis, sume tibi lignum unum, et scribe super illud, Jehudae et filiis Israelis et sociis; et sume lignum alterum, et scribe super illud, Josepho, lignum Ephraimi, et omnis domus Israelis et sociorum ejus: postea conjunge illa unum cum altero tibi in lignum unum, ut sint unum ambo in manu (2)mea" (xxxvii. 16, 17):

quid haec significant nemo scire potest, nisi qui scit quid repraesentatum est per Jehudam, et quid per Josephum; per Jehudam repraesentatum est regnum caeleste Domini, et per Josephum regnum spirituale Ipsius; et per "scribere illos super bina ligna," significatur status amoris et inde vitae utriusque; conjunctio eorum in unum caelum significatur per quod "conjungeret unum cum altero in unum lignum, ut sint unum ambo in manu "mea." Simile per illa significatur quod per Domini verba, "Alias etiam oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili; illas quoque Oportet Me adducere,... et fiet unus grex et unus Pastor" (Joh. x. 16). Quod scriptum fuerit "super lignum," erat quia "lignum significat bonum, et bonum est quod conjungit. (Sed haec melius patebunt ex illis quae in Arcanis Caelestibus ostensa sunt: nempe, Quod regnum spirituale ante adventum Domini non fuerit sicut post adventum Ipsius, n. 6372, 8054: quod illi praecipue salvati sint per adventum Domini in mundum, et quod tunc conjuncti illis qui a caelesti regno Domini fuerunt, in unum caelum, n. 2661, 2716, 2833, 5834, 3969, 6854, 6914, 7035, 7091, 7828, 7932, 8018, 8159, 8321, 9684. Quod duo Regna sint, caeleste et spirituale; et quod tres Caeli sint, et quod illi conjuncti in unum caelum, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 20-28, et 29-40. Quod per "Jehudam" in sensu repraesentativo significetur regnum caeleste Domini, n. 3654, 3881, 5583, 5603, 5782, 6363; quod per "Josephum" regnum spirituale Domini, n. 3969, 3971, 4669, 6417; quod per "Ephraim" intellectuale ecclesiae spiritualis, n. 3969, 5354, 6222, 6234, 6238, 6267, 6296. Quod per "lignum" significetur bonum amoris, n. 643, 3720, 8354.)

[5] Apud Esaiam, "Hic dicet, Jehovae Ego; et Ille vocabit Se nomine Jacobi; et Ille scribet manu sua Jehovae: et nomine Israelis cognominabit Se" (xliv. 5):

haec dicuntur de Domino ac de Divino Humano Ipsius; per "Jacobum" et per "Israelem," ubi de Domino, significatur Humanum Ipsius; quod etiam id sit Jehovah intelligitur per quod "dicet, Jehovae Ego," et quod "scribet manu sua Jehovae." (Quod in supremo sensu "Israel" et "Jacob" sit Dominus, videatur n. 4286, 4570, 6424.)

[6] Apud Jeremiam, "Spes Israelis Jehovah, omnes relinquentes Me pudefient, et (recedentes?) a Me in terra scribentur, quia deseruerunt fontem aquarum vivarum Jehovam; sana me, Jehovah, ut saner" (xvii. 13, 14);

"in terra scribi" est condemnari propter statum vitae, quoniam per "terram" significatur damnatum (videatur n. 2327, 7418, 8306).

[7] Inde patet quid significatur per quod Dominus digito scripserit in terra, apud Johannem:

Adducebant Scribae et Pharisaei ad Jesum in templo mulierem in adulterio deprehensam; dixerunt, "Haec mulier deprehensa est in ipso facto:" quaesiverunt num secundum legem Mosis lapidaretur. "Jesus incurvans Se deorsum digito scribebat in terra et surgens dixit, Qui vestrum immunis est a peccato primum in eam jaciat lapidem: et rursus incurvans Se scribebat in terra." His auditis unus post alium exivit, et derelictus est solus Jesus et mulier, cui dixit," Ubi sunt tui accusatores? nemo te condemnavit?... et dixit, Vade et ne deinceps pecca" (viii. 2-11);

per quod Dominus "scripserit in terra," simile significatur quod supra apud Jeremiam, "Recedentes a Me in terra scribentur," nempe quod aeque damnati essent propter adulteria; quare dixit "Qui vestrum immunis est a peccato primum in eam jaciat lapidem." Quod Dominus his "scripserit in terra" in templo, significabat damnationem eorum, ob adulteria in spirituali sensu: nam Scribae et Pharisaei erant qui adulterarunt bona et falsificaverunt vera Verbi, ita ecclesiae; et "adulteria" in spirituali sensu sunt adulterationes boni et falsificationes veri (videatur supra, n. 141, 161); quare etiam gens illa a Domino vocatur "Gens adultera et peccatrix" (Marc. viii. 38).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church