227. (Vers. 14.) "Et Angelo Ecclesiae Laodicensium scribe." - Quod significet illos qui in sola fide sunt, ita qui in fide separata a charitate, constat ex sensu interno seu spirituali omnium quae ad Angelum hujus Ecclesiae scripta sunt, nam quodnam essentiale ecclesiae intelligitur in scripto ad quamlibet ecclesiam, non aliunde quam ex illo sensu patet; sunt enim prophetica, et omnia prophetica, sicut omnia Verbi in genere, scripta sunt per correspondentias, ob causam ut per illa conjunctio sit caeli cum ecclesia; per correspondentias, fit conjunctio: caelum enim seu angeli ibi intelligunt omnia spiritualiter quae homo naturaliter, et inter naturalia et spiritualia est perpetua correspondentia, et per correspondentias talis conjunctio qualis est animae et corporis. Inde est quod Verbum tali stylo conscriptum sit; alioqui non foret anima inibi, proinde nec caelum; et si non caelum, nec foret Divinum. Inde nunc est quod dictum sit quod ex interno seu spirituali sensu omnium quae in scripto ad quamlibet ecclesiam sunt pateat quodnam ecclesiae intelligitur; ita quod in his quae ad Angelum hujus Ecclesiae scripta sunt, agatur de illis qui in sola fide sunt, seu in fide separata a charitate. Fides separata a charitate dicitur; et per id intelligitur fides separata a vita, nam charitas est vitae: quare cum fides inde separata est, illa non est in homine, sed est extra illum; quod enim residet solum in memoria, et inde desumitur in cogitationem, ac non intrat voluntatem hominis et inde in actum, hoc non est intra illum sed extra illum; memoria enim et inde cogitatio est modo sicut atrium, per quod intratur in domum; domus est voluntas. Talis est sola fides, seu fides separata a charitate. (Praeterea qualis illa fides est (1)videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 108-122; tum in opusculo De Ultimo Judicio, n. 33-39; ac in opere De Caelo et Inferno, n. 270, 271, 364, 482, 526; ut et supra in Explicatione super Apocalypsin, n. 204 (a), 211, 212, 213. Porro quid Charitas et quid Proximus, in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 84-107; in opere De Caelo et Inferno, n. 13-19, 528-535; ac supra in Explicatione, n. 182, 198, 213.)