Apocalypse Explained (Whitehead) n. 236

Previous Number Next Number See English 

236. (Vers. 17.) "Quod dicas quod dives sim et locupletatus, et nullius opus habeam." - Quod significet fidem eorum, quod credant se in veris esse prae aliis, constat ex significatione "dicere," quod involvat id quod ab illis creditur; et quia agitur hic de illis qui in sola fide sunt, ideo "dicere" significat fidem eorum; praeterea "dicere" in sensu spirituali significat cogitare, quia quod dicitur exit ex cogitatione, ac cogitatio est spiritualis quia est spiritus hominis, ac dictio et sermo inde est naturalis quia est corporis; ex eo est quod "dicere" in Verbo plura significet: ex significatione "dives esse," quod sit possidere cognitiones veri et boni, et inde intelligens et sapiens esse (de qua sequitur); et ex significatione "locupletatus esse et nullius opus habere," quod sit omnia scire, ut nihil desit.

[2] Quod tales sint seu ita credant, qui in doctrina de sola fide et de justificatione per illam sunt, non sciunt illi qui non sunt, tametsi inter eos sunt; at usque quod tales sint, ex multa experientia scire datum est. Locutus sum cum pluribus qui in mundo crediderunt se prae aliis intelligentes et sapientes esse, ex eo quod sciverint plura de sola fide et de justificatione per illam, et quidem talia quae simplices non sciverunt, quae etiam vocaverunt interiora et arcana doctrinae, et crediderunt se scire et intelligere omnia ut non aliquid desit: inter illos erant plures qui de sola fide et de justificatione per illam scripserunt. Sed ostensum est illis quod nihil veri sciant, et quod prae illis intelligentes et sapientes sint qui vitam fidei, quae est charitas, vixerunt, et justificationem per solam fidem non intellexerunt; et quoque ostensum est quod illa quae sciverunt non vera sint sed falsa, et quod scire et cogitare falsa non sit intelligens et sapiens esse, quoniam intelligentia est veri et sapientia est vitae inde: causa etiam detecta est; nempe quod in nulla affectione veri spirituali fuerint, sed solum in affectione naturali sciendi illa quae antesignani dixerunt, quidam propter functiones, quidam propter famam eruditionis; et qui in hac affectione sunt et non in illa, credunt quod omnia sciant cum illa, et plus ii qui confirmarunt illa per sensum litterae Verbi, ac per rationis fallacias sategerunt connectere illa cum reliquis falsis.

[3] Ab experientia etiam aliquid de his dicam. Spiritus qui dum vixerunt homines in mundo, et tunc ab aliis eruditi crediti sunt, explorati sunt num sciant quid fides spiritualis. Dixerunt se nosse; quare missi sunt ad illos qui in fide illa fuerunt, et tunc data cum iis communicatione perceperunt quod non illis fides fuerit, et quod nesciverint quid fides: quare illis dictum est, quid nunc credant de sola fide, super qua fundatur tota ecclesiae eorum doctrina; sed pudefacti obmutuerunt. Erant etiam plures ex doctis ecclesiae, qui interrogati sunt de Regeneratione, num sciant quid sit; responderunt quod sciant esse Baptismum, quoniam Dominus dicit, quod "Nisi quis generatur per aquam et spiritum non possit ingredi in Regnum Dei;" at cum ostensum est illis quod Baptismus non sit regeneratio, sed quod per "aquam et spiritum" intelligantur vera et vita secundum illa, et quod nemo intrare possit in caelum nisi regeneratus sit per illa, tunc recesserunt fatendo suam inscitiam. Praeterea cum interrogati sunt de Angelis, de Caelo, de Inferno, de Vita hominis post Mortem, et de pluribus aliis, non sciverunt aliquid, et erant omnia sicut caligo in mentibus eorum; quare fassi sunt quod quidem crediderint se scivisse omnia, sed nunc sciant quod vix sciant aliquid: per scire aliquid, in spirituali mundo intelligitur scire aliquid veri; at scire falsa non est scire, quia non est intelligere et sapere: dein illis dictum est quod illud intelligatur per Domini verba, "Quod dicas quod dives sim et locupletatus,... et tu non scis quod tu sis aerumnosus et miserabilis et pauper et caecus et nudus."

[4] Quod "dives" in Verbo significet illos qui in veris sunt, est quia divitiae spirituales non aliae sunt; inde etiam in Verbo per "divitias" significantur cognitiones veri et boni, ac per "divites" illi qui in intelligentia per illas sunt; ut constare potest ex sequentibus his locis: - Apud Ezechielem, "In sapientia tua et in intelligentia tua feceras tibi opes,... aurum et argentum in thesauris tuis; per multitudinem sapientiae tuae... multiplicasti tibi opes" (xxviii. 4, 5);

haec dicta sunt ad Principem Tyri, per quem in sensu spirituali intelliguntur illi qui in cognitionibus veri sunt; per "opes" ipsae illae cognitiones in genere; per "aurum in opes thesauris" cognitiones boni, et per "argentum in thesauris" cognitiones veri: quod per illa significentur cognitiones patet manifeste, nam dicitur "In sapientia tua et in intelligentia tua feceras tibi opes,... et per multitudinem sapientiae tuae multiplicasti tibi Opes." (Quod per "principem Tyri" intelligantur illi qui in cognitionibus veri sunt, est quia "princeps" significat primaria vera, n. 1482, 2089, (1)5044; et "Tyrus" cognitiones veri, n. 1201: quod per "thesauros" significentur possessiones cognitionum, videatur n. 1694, 4508, 10227; et quod per "aurum" significetur bonum, et per "argentum" verum, n. 1551, 1552, 2954, 5658.)

[5] Apud Sachariam, "Tyrus... colligit argentum sicut pulverem, et aurum sicut caenum platearum; ecce Dominus depauperabit eam, et excutiet in mare opes (ix. 3, 4);

etiam ibi "Tyrus" pro illis qui comparant sibi cognitiones, quae sunt "argentum," "aurum" et "opes." Apud Davidem, "Filia Tyri afferet tibi munus," filia regis; "facies tuas deprecabuntur divites populi" (Psalm. (1)x|l|v. 13 (B.A. 12));

describitur ibi ecclesia quoad affectionem veri, quae intelligitur per "filiam regis," nam "filia" est ecclesia quoad affectionem (n. 3262, 3963, 6729, 9059; et "rex" est verum, n. 1672, 2015, 2069, 3670, 4575, 4581, 4966, 6148); quapropter dicitur quod "filia Tyri afferet munus," et quod "divites populi deprecabuntur facies;" "divites populi" sunt qui abundant veris.

[6] Apud Hoscheam, "Dixit Ephraim, Profecto ditatus sum, inveni opes mihi, omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quae peccatum;... sed adhuc loquar ad prophetas, et visionem multiplicabo" (xii. 9, 11 (B.A. 8, 10));

per "ditatus sum et inveni opes mihi" non intelligitur quod ditatus sit divitiis et opibus mundanis, sed caelestibus, quae sunt cognitiones veri et boni; nam per "Ephraim" intelligitur intellectuale illorum qui ab ecclesia, quod illustratur dum legitur Verbum (n. (1)5354, 6222, 6238, 6267); inde est quod dicatur, quod "adhuc loquar ad prophetas et visionem multiplicabo;" per "prophetas" significantur vera doctrinae, similiter per "visionem."

[7] Apud Jeremiam, "Ego Jehovah... dans cuique secundum vias ejus, juxta fructus operum ejus; sicut perdix colligit sed non parit, facit divitias sed non cum judicio, in medio dierum suorum deseret illas, in postremitate" dierum "fiet stultus" (xvii. (10,) 11);

agitur ibi de illis qui comparant sibi cognitiones absque fine alius usus quam ut sciant, cum tamen vita est cui inserviturae sunt; hoc intelligitur per "colligere sicut perdix et non parere," et per "facere divitias sed non cum judicio," et quod "in extremitate dierum fiet stultus;" et quia cognitiones veri et boni inserviturae sunt vitae, haec enim per illas perficietur, ideo dicitur quod "Jehovah det cuique secundum vias ejus et juxta fructus operum ejus."

[8] Apud Lucam, "Quisquis ex vobis, qui non abnegat omnes suas facultates, non potest meus esse discipulus" (xiv. 33);

qui non scit quod "facultates" in Verbo sint divitiae et opes spirituales, quae sunt cognitiones ex Verbo, non aliter scire potest quam quod se deprivaturus sit omnibus opibus ut salvari possit; cum tamen non ille sensus illorum verborum est, sed per "facultates" ibi intelliguntur omnia quae ex propria intelligentia sunt: nemo enim potest sapere ex se, sed ex Domino; quapropter "abnegare omnes facultates" est nihil intelligentiae et sapientiae sibi tribuere; et qui id non facit non potest instrui a Domino, hoc est, discipulus Ipsius esse.

[9] Qui non sciunt quod per "divites" intelligantur qui possident cognitiones veri et boni, ita qui habent Verbum, et quod per "pauperes" intelligantur qui non possident illas sed usque qui desiderant illas, non aliter scire possunt, quam quod per "divitem, qui induebatur purpura et bysso," et per "pauperem qui projectus ad vestibulum ejus" (Luc. xvi.), intelligatur dives et pauper in communi sensu; cum tamen per "divitem" ibi intelligitur gens Judaica, quae habebat Verbum, in quo omnes cognitiones veri et boni sunt; per "purpuram qua indutus" intelligitur genuinum bonum (n. 9467), et per "byssum" genuinum verum (n. 5319, 9469, 9596, 9744); et per "pauperem projectum ad vestibulum ejus" intelliguntur gentes quae erant extra ecclesiam et non habebant Verbum, et tamen desiderabant vera et bona caeli et ecclesiae: inde etiam patet quod per "divites" intelligantur qui habent Verbum, proinde cognitiones veri et boni, quoniam ibi sunt.

[10] Ut quoque in prophetico Elisabethae, apud Lucam, Deus "esurientes implevit bonis, et divites emisit inanes" (i. 53);

"esurientes" sunt qui desiderant cognitiones, quales erant Gentes, quae acceptabant Dominum et doctrinam ab Ipso; "divites" autem, qui habent cognitiones quia Verbum, quales erant Judaei, sed qui usque non volebant scire vera inde; quare nec acceptabant Dominum et doctrinam ab Ipso; hi sunt "divites" qui missi sunt inanes, illi autem "esurientes" qui impleti sunt bonis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church